Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 389

Tomus I


singuli principum fuerant evocati. Qui cum
praefixo termino convenissent, idem dux ne
dum venire contumaciter recusavit: quin potius
cum campestri exercitu, absque nostra licentia
vel assensu terram regis Ungariae hostiliter,
et violenter ingressus, adeo tantum principem
provocavit, quod expeditione facta,
Imperii fines intravit, non sine injuria nostra
et Imperii laesione, humilians eum ad sua beneplacita
et mandata. Interim etiam non contentus,
quod conterminum sibi regem turbaverat,
principes Imperii, videlicet Te regem
Bohemiae, venerabiles Madeburgensem, Pataviensem,
Ratisponensem, Brandenburgensem
et Frigiensem Episcopos, Bavariae
ducem, et Moraviae marchionem non
dubitavit offendere, auferens eis jura et redditus,
quae in Austriae et Stiriae ducatibus
possidebant. Ad cujus debitam ultionem tanta
moles principum irruisset, nisi quod pacem
Imperii turbare vitantes, nobis et Imperio detulerunt,
saepe coram nobis specialiter
per literas et nuncios non leves quaerimonias
deponentes. Delatae sunt etiam quaerelae
multiplices coram nobis, pro parte hominum
terrae suae, quod justitiam et judicium
de terra sua proscripserit: et cum iniquitate foedus
iniens, prorsus abiecerit aequitatem
viduis et orphanis, quos jure fovere debuerat,
molestus existens, divites opprimens, pauperes
conculcans, humilians nobiles, et destruens

Torna all'inizio