Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 357


devotio, et inestinguibili crepitat ignitae dilectionis
affectu. Propter quod jam depressi multipliciter
Siculi, ad vos oculi lumine propagato,
post multa suorum funera per Gallicos occisorum,
post varios hominum regni terrarumque
labores, fide oculata prospiciunt, morantur suspensis
cordibus, et animis sitibundis, quos denuo
imaginarie tanquam nascituros eorum dominos
contemplantur. Fuit sane quondam rex
nobis Manfredus socer vester, caesarea virga
conceptus, quo nec justior alter fuit, nec major
opere pietatis, aut armorum experientia, vel
bellorum; et eum sicut Carolus comes Provinciae,
quem quondam in regem nostrum romana
Ecclesia coronavit, sotiis adjutus iniquis,
et vi defensus adversantium superorum, campestri
bello pressit, et omnes ejus devotos et
amatores aut a regno dejecit, aut truci gladio,
vel horrendo suspendio postmodum jugulavit,
hic coepit nos dira tyramnide premere, ac intollerabilibus
oppressionibus perurgere, suique
officiales non solum superbo et immani imperio
dominari, sed ceperunt arctis vinculis et tenebrosis
carceribus nos fraenare. Ac, ut possent
a singulis pro redemptione malorum aliquid
extorquere, perterrere universos novis et tantum
somniatis criminibus inceperunt adinveniendo
contra Siculos quotidie novitates. Sed
quis tam durus narrando aut audiendo talia
valeat animum a lacrymis temperare? Forsitan,
nec vobis, nec nobis suo ordine referre vacat
ad praesens oppressionem, et laborum nostrorum
annales. Ecce ergo ulterius haec pati
aequo spiritu non valendo, Trinacria tota contra
Gallicos rebellavit, omnes Siculi unanimiter
asserunt vos haeredes, se vestros in homines
et personas, et insula Magnificentiae vestrae
titulis jam donarunt. Tuta quidem ecce
omnia videtis; sedes regales vobis jam inibi
sunt paratae; unum scitote, quod terra nostra
antiquissima est, et est potens armis, et cerealibus
urbibus faecundata, operarum exterarum
non egens. Ibi volumus, quod domus vestra
cunctis temporibus dominetur, ibi nati et natorum
vestrorum nati, et qui nascentur ab illis,
jurisdictionem inconcussi dominii vindicabunt.
Vestrum igitur est imperare, quid optetis; nostrum
est tantum jussa vestra capessere, ac fideliter
adimplere; sed attendatis, domine rex,
quod id, quod sibi quaelibet terra Siciliae timescebat,
scilicet exercitum Gallicorum potenter
contra eam venturum, in unius exterminium
civitatis nostrae Messanae conversum est et dolorem.
Parate igitur properare nobis, et proprius
labores et dolores aspicite Siculorum.
CAP. VIII
Regi Aragonum consilia data.
Regi ergo Aragonum per nuntiorum relatus
Siculorum cordibus reseratis, statim regnicolae,

Torna all'inizio