autem donum ad sui operationem indiget pluribus auxiliis, et idem auxilium
valet ad actus multorum donorum. Indigemus autem auxilio divino tam in operibus
contemplativae quam in operibus activae.
In operibus autem contemplativae indigemus duplici auxilio. Unum est ut ipsorum
contemplabilium, scilicet divinorum, maiestas et dignitas appareat; alias contemplatione
et admiratione quae contemplationem allicit, digna non essent: et hoc
auxilium petitur per primam petitionem: «Sanctificetur nomen tuum», in qua petitur
ut nomen eius, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur;
hoc est, non contemnatur, ut Augustinus dicit ad Probam.
Unde idem est petere hoc quod illud Eccli. 36, 4: «Sicut in conspectu eorum
sanctificatus es in nobis, ita et in conspectu nostro magnificare in eis». Et quia
ex hoc quod homo huius excellentiae particeps fit, ordinare et iudicare habet,
quod est sapientiae; ideo haec petitio ad sapientiam reducitur, et ad septimam
beatitudinem. Aliud autem auxilium est ut in contemplatione horum magnalium
nostram beatitudinem cognoscamus, ut sic magis his contemplandis homo
inhaerescat: et hoc auxilium petitur per secundam petitionem: «Adveniat
regnum tuum»; Glossa: «idest, manifestetur hominibus», ut scilicet in nobis
veniat, et in Christo regnare mereamur secundum Augustinum ad Probam.
Unde idem est hoc petere, ut idem dicit, quod dicere: «Ostende faciem
tuam, et salvi erimus», Psal. 79, 8; et ideo haec petitio reducitur ad sextam
beatitudinem, et donum intellectus.
In operibus autem activae indigemus duplici auxilio. Primum est ut bona nobis
conferantur, quibus ad bene operandum adiuvemur. Secundum est ut mala
impedientia removeantur. Bonum autem duplex est nobis necessarium ad vitam
activam. Unum quod est directe ad opus virtutis ordinans, sicut ipsum honestum
bonum; et hoc petitur in tertia petitione: «Fiat voluntas tua sicut in caelo
et in terra»: in qua secundum Augustinum petimus obedientiam ad Deum, ut sic
fiat a nobis voluntas eius in terris, sicut fit ab Angelis in caelis. Unde secundum
ipsum, idem est hoc petere, quod dicere: «Gressus meos dirige secundum eloquium
tuum», Psal. 118, 133; et hoc reducitur ad quintam beatitudinem, quae
est de misericordia: quia misericordiam praecipue nobis Deus praecepit: et per
consequens ad donum consilii. Aliud est organice ad virtutem serviens, sicut
temporalia subsidia, quibus homo ad bene operandum iuvatur; et hoc pertinet
ad quartam petitionem, qua dicitur: «Panem nostrum quotidianum da nobis
hodie»; quia, secundum Augustinum ibidem, per hoc quod dicitur «hodie»
significatur hoc tempus: ubi vel sufficientiam illam petimus a Patre quae superexcellit,
in nomine panis totum significantes: vel sacramentum fidelium; et hoc
est idem quod petitur Prov. 30, 8: «Divitias et paupertatem ne dederis mihi; sed
tantum victui meo tribue necessaria»; et haec petitio reducitur ad quartam beatitudinem:
quia huiusmodi subsidia vitae sunt quae nos in laboribus huius vitae
sustentant: et per consequens ad donum fortitudinis.
|
|