Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 26


ARTICULUS 2
Utrum tentatio a diabolo sit peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod tentatio quae est ab hoste, etiam sit peccatum. Potestas enim
minor non potest intentionem potestatis maioris repellere. Sed potestas daemonis
est maior quam potestas hominis, ut dicitur Iob 41, 24: «Non est potestas
super terram quae ei possit comparari». Ergo cum intentio daemonis sit ut
inducat homines ad peccandum, videtur quod homo semper quando ab eo tentatur
peccet.
2. Praeterea, cum violentia excuset peccatum, ubi est maior violentia, ibi minus
peccatum. Sed, sicut in littera dicitur, gravior est tentatio quae est a carne
quam ab hoste. Ergo cum illa quae est a carne, sit peccatum, ut in littera dicitur;
multo amplius illa quae est ab hoste, peccatum erit.
3. Praeterea, illud quod vitari non potest, non est in potestate nostra. Sed
quamdiu in hac mortali vita vivimus, non omnino tentationem carnis vitare possumus.
Ergo non est in potestate nostra; et tamen peccatum est: ergo et tentatio
quae est ab hoste, quamvis in potestate nostra non sit, peccatum erit, cum in
idem illicitum tendat.
4. Praeterea, diabolus tentare non potest, nisi aliquid in hominem imprimendo.
Sed cum ipse sit pater iniquitatis et mendacii, Ioan. 8, 44: «Ipse est mendax, et
pater eius», impressum ab eo non potest esse nisi peccatum. Ergo videtur quod
semper quando tentat, in hominem peccatum imprimat.
5. Praeterea, motus vis concupiscibilis in illicitum tendens, tentatio carnis est,
quae peccatum in littera dicitur. Sed vis concupiscibilis, cum sit affixa organo
corporali, cogi potest et immutari per immutationem organi. Ergo videtur quod
daemon tentando nos possit facere in nobis peccatum esse; et ita tentatio quae
est tantum ab hoste peccatum erit.
SED CONTRA, ut dicitur Matth. 4, Christus a diabolo tentatus fuit. Sed in eo locus
peccati non fuit; unde ipse dicit Ioan. 14, 30: «Venit princeps mundi huius, et in me
non habet quidquam». Ergo non omnis tentatio quae est ab hoste, peccatum est.
Praeterea, ut Augustinus dicit, «Nullus peccat in eo quod
vitare non potest». Sed homo nullo modo vitare potest quin hostis eum tentet.
Ergo tentatio quae est ab hoste non est peccatum.

Torna all'inizio