Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 94


osculentur abbas et monachi eius. Si maior congregatio fuerit ab osculo
cessari potest, quod in multis iam cenobiis fieri consueuit. Si secularis
persona fuerit, ante abbatem uel iuxta abbatem, si honorabilis persona
sit, sedeat. Postea ostensa eius petitione fratribus per textum euangelii
societatem suscipiat; dehinc ad osculandum fratres, si mulier non sit,
in circuitu pergat.

<DE PUERIS>


Tali hora prior mane ad excitandos fratres sonitum debet facere, ut
pueri factis solitis orationibus in claustro ualeant legere; qui cum
legere inchoant, alte aliquandiu legant. Separati ab inuicem ita sedeant,
ut alter alterum nec manibus nec uestibus contingere possit. Infans
infanti non signo innuere, non uerbo aliquid dicere, nisi uidente atque
audiente magistro praesumat. Non de loco in quo sedet sine praecepto
uel licentia surgat.
Quocunque pergunt infantes unus magister inter duos infantes sit.
Transeuntes ante fratres inclinent fratribus et fratres eis sedentes tantum.
Duobus una laterna sufficiat; si tres fuerint tertius alteram portet; si
plures fuerint, hoc ordine disponantur. In nullius manum aliquid dent,
de nullius manu aliquid accipiant nisi abbatis, prioris maioris, magistri
eorum et hoc non ubique sed in congruis locis, ubi aliter esse non possit
aut non debeat. Cantor quoque cum in scholis eorum est, potest librum
in quo cantari aut legi debet dare eis et accipere ab eis. Ad altare si
seruiunt, dant etiam ibi et accipiunt sicut ordines eorum exposcunt. In
capitulo suo uapulent sicut maiores in maiori capitulo.

Torna all'inizio