exercitu nostro, cum fidelibus
nostris Pisanis, nostrorum infidelium, Ianuensium
galeas potenter adgressi, tribus eorum galeis
in mari submersis, et personis amissis, viginti duas
galeas triumphaliter habuerunt: quarum sedecim
specialiter obtentae sunt ab hominibus regni
nostri: reliquis sex, ad manus devenientibus
Pisanorum in quibus capti sunt duo praedicti
legati, et cum eis G. de Romangia,
tertius insimul legatus, [et qui
Ianuam, pro eorum passagio diponendo praecesserat,
ut in eodem casu cum iisdem legatis firmiter]
ligaretur. Capti quoque sunt
quam plures Archiepiscopi, Episcopi, Abbates,
Priores, Presbyteri, Procuratores, et diversorum
nuncii Praelatorum ambasiatores civitatum
rebellium Lombardorum, qui contra
nos ad ipsum Concilium mittebantur: et quatuor
milia Ianuensium electorum, qui pro comitatu
eorum, et ducatu fuerant deputati Praelatorum:
quos omnes carcer noster includit.
Quibus novis ad nostram audientiam grata relatione
perlatis, quia negocii qualitas expetebat,
et rei succedentis eventus maiora
felicitatis auspicia promittebat, Consilium eundi
Bononiam revocantes, propensiori Consilio
versus Romam victricia castra nostra convertimus:
ubi sub vexillis potentiae nostrae, nos acclamat
fortuna felicior, per quam reliquiae,
|
|