Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 145


3) Kapitel des titels de impedimentis
evidentibus.
1. De egritudine.
2. De senectute.
3. De paupertate.
4. De timore.
5. De difficultate itineris.
6. De guerra.
7. De brevitate.
8. De paucitate.
9. De multitudine.
10. De aeris intemperie.
11. De calore.
12. De frigore.
13. De transitu maris.
14. De igne.
15. De aquarum inundacione.
16. De frigiditate sexus.
17. De condicione.
18. De statuto.
19. De edicto.
4) Titel de responsionibus iudicum delegatorum.
De illis qui respondent antequam causa conmissa terminetur
pro eo quod litigantes desistunt.
Quamquam sumus inscientes et canonici iuris ignari,
sedis tamen apostolice iugum suave nobis videtur et onus
ad ferrendum leve.
Vestra siquidem sanctitas nobis iniunxit, ut causam
que inter P calleritanum electum ex una parte et decanum
et quosdam canonicos ex alia vertebatur super facto
archiepiscopalis electionis audiremus et fine deberemus canonico
terminare.
Nos autem apostolicum mandatum prosequi cupientes
utramque partem ante nostram presentiam convocavimus,
et in tantum fuit in causa processum quod lix est ordine
iudiciario contestata. demum utraque pars nec venit nec
responsalem transmisit ad terminum constitutum. cum
vero postmodum actorem et reum propensius citaremus,
ita respondebant ac si nunquam nobis causa conmissa fuisset.

Torna all'inizio