Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 475


sui sunt bene tresdecima tuman, quorum quodlibet bene
X millia constituunt ystrionum; alii autem custodientes canes,
bestias silvestres et aves bene XV sunt tuman. Medici
vero qui custodiunt personam Regis sunt ydolatrie quadringenti,
christiani autem octo et unus saracenus. Hii omnes totum illud
habent quod est necessarium a curia Regis, cuius autem familia
sua reliqua ibi sine numero possidetur.
9. Dominus vero ille in estate moratur in quadam terra
que vocatur Sandu, posita sub tramontana, et est frigidior
habitatio que hodie sit in mundo. In yeme vero in Cambalec
ipse manet, et cum vult ab una terra ad aliam equitare, hunc
modum ipse tenet: nam IIIIor exercitus equitum ipse habet.
Exercitus unus dieta unam ipsum antecedit, secundus alia
Dieta ipsum sequitur, tercius similiter et quartus, ita quod
semper in medio vadit, in modum crucis. Cum autem sic vadunt
omnes habent suas dietas ordinatas. Unde omnia ibi
inveniunt que sibi sunt necessaria ad comedendum.
10. Gens vero que vadit cum eo ambulat isto modo: nam
Rex ille super uno curru a duabus rotis vadit, in quo facta
est una pulcerima sala, tota de lignis aloe et auro ornata insuper
perlis magnis et pulcris et multis lapidibus preciosis, quatuorque
elefantes parati et ornati ducunt istum currum, quem
etiam quattuor equi pulcerimi bene cooperti insuper sunt ducentes.
Et iuxta quem quatuor barones, qui vocantur çuche,

Torna all'inizio