Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1935


ex Dorylao Frigie natum eumque illam a Caria dividere,
demum campos Smirne aureas trahentem harenas
fecundare.
ESIA Gallie fluvius in Secanam cadit.
ESERIS fluvius est Calabrie Crotonensi dvitati
propinquus.
ESIPIUS fluvius est Lycie.
ESICIUS fluvius est Hispanie, qui ante haustu dulcis fuit,
postea amarus factus est.
ESPER fluvius apud quem secundum quosdam Nessus centaurus
Deianiram transvadans rapinam fugamque meditatus ab
Hercule sagittis occisus est; quod supra in Ebano flumine
contigisse diximus.
ETERNUS fluvius apud Daunos, quos nos Apulos vocamus,
est. Alibi vero comperio eum apud Aprutinos inter Salinas et
Theanum Marruncinum.
ETHILIA septentrionalis est fluvius permaximus, ut quidam
ferunt maior Eufrate, estate crescens ut Nylus, a maiori Burgaria
descendens in Caspium.
ETHYMANTUS fluvius est Yndie variis flexibus incurvatus,
qui cum ab incolis irrigationis causa distrahatur, tenuis et iam
sine nomine in mare recipitur.
EUDON fluvius Antiochiam alluit a Thebaida veniens, ubi
Pygmeos fuisse tradunt.
EUENUS fluvius est, qui et Lycorum.
EUFRATES inter ceteros fluvios memoratu plurimo celebris
est tam veterum licteris quam exundationibus suis. Hunc quidam
volunt ex Paradisi fonte, mortalibus quidem incognito,
derivari: quod ego non credo. Alii tamen dicunt in Armenia
Maiori in monte cui Parcoatra nomen, haud longe a fonte
Tygris, oriri. Non nulli asserunt eum ex radicibus montis Armenie
cui Capoten dicunt incole supra Zizimam seu Zimaram
erumpere. Nec desunt qui dicant ex Aga eiusdem Armenie
monte effundi. Et post hos affirmant aliqui quod in vallibus
montis Capotis appareat primo, haud longe a Zimara de qua
supra. Preterea aiunt, etsi vastis e montibus exundet, undis
non e vestigio sese in fluvium effundere, quin imo factis ex se

Torna all'inizio