4. Responsiva
Fuisses primus in officialium eleccione meorum, si tuarum fuisset
litterarum missio primitiva. Sed, habito integre iudicum numero quem
debebam, me velis excusatum recipere, si ad presens non annuo
votis tuis.
5. Alia responsiva, quod recipit
Padue civitatis te in iudicem et officialem nostrum cum LX florenorum
salario singulis promisso iudicibus presentis serie noveris te
receptum. Si ergo acceptare proponis, fideli statim nobis notificato
rescripto. At tertio Kals. maii non obmittas te personaliter transferre
Veronam, ut simul nobiscum iter arripias cum summi potestatis gracia.
6. De milite ad militem potestatem, ut secreto relaxet quemdam incarceratum
Dudum vobis aliqua contulisse non recolo, quibus inesse debeat
postulandi graciam michi ausus cordialis. Tamen fidei puritas, que ad
honores vestros me allicit, ut tam pro me quam pro amicis porrigam
cum securitate precaria me inducit. Hinc est quod Iohannes de Marano,
sub meritis indissolubili amicicia michi iunctus, captus et carceratus
existat inter quosdam alios, quos in territorio marchionis nuper cepit
vestrorum comitiva satellitum. Dominabilem excellenciam vestram exoro
quatenus vestri honoris gracia et precum interventu mearum placeat
Iohannem predictum, dissolutis compedibus, reddere pristine libertati
ut pro tanti collacione servicii et liberalis benivolencie gracia obligatus
teneatur vestre magnitudini quoad advivat.
7. Responsiva, quod est relaxatus captivus
Amicicia vestra tanto nobis est gratuita pre ceteris, quanto ipsam
Ascribimus nostrorum dilectorum ceteris specialem. Eo igitur vestram
nolumus latere prudenciam nos Iohannem, amicum vestrum, quem
nostri carceris detinebat angustia, libertati reddidisse priori, prout
nobis vestra littera postulavit.
8. Responsiva, quod non relaxatur
Super malorum relaxacione captorum firma cordis attencione firmavimus
amicorum preces vel aliquas suasiones affinium non audire.
Quocirca, ut precamur, propensius nobis indulgere velitis, si ad presens,
ne hoc aliis preberet exemplum, non inpetrat epistole vestre
peticio quod optatis.
|
|