De reditu Alexandri et quadam pugna
Deinde amoto exercitu Macedoniam cepit remeare. 36.
Eodem tempore uir quidam potentissimus nomine Amota, princeps
milicie Darii super Arabiam, cum manu omnium residebat.
Hic audiens aduentum Alexandro uniuerso stratu motus, opposuit
se Alexandro cepitque cum eo uiriliter preliari. Mane
quidem inchoatum est prelium, et usque ad occasum solis
uiriliter pugnauerunt. Sic eciam per continuos dies tres pestiferum
prelium indurauit. Tam fortis ipsa pugna fuit, quod
eclipsim passus est sol nolens tantam sanguinis effusionem
contemplari. Deinde ceperunt plurimi Persarum cadere. Quod
uidens princeps milicie tergauertens de manibus inimicorum uix
cum paucis aufugit. Qui cum tanta celeritate cucurrit, quod ante
nuncios Darii, qui ab Alexandro reuersi fuerant, apparuit. Dario
adhuc tenente epistulam et sciscitante, quid Alexander de
seminibus papaueris peregisset, illique responderunt et dixerunt:
"Alexander apprehendit de seminibus papaueris et momordit
et dixit: "Video, quod multi sunt homines Darii, sed molles."
Darius uero accipiens piper et in os suum mittens ac mandens
suspirans dixit: "Pauci sunt homines Alexandri, sed fortes
sunt, ut hoc piper ostendit, quod uix inuenit in orbe
contrastantes." Respondit Amota: "Eciam, domine, paucos pugnatores
habet Alexander, sed fortes sunt; qui multos meorum
occiderunt. A quorum manibus uix euasi." 37. Alexander uero
nullatenus in superbiam est eleuatus ex eo, quod fuerat uictoriam
consecutus; quineciam itaque tam Persas quam Macedones,
qui occisi fuerant, iussit recondi sepulchris etc.
Quomodo Alexander Siciliam et alia loca expugnauit
Post hec amoto itaque exercitu uenit in Syciliam. In qua multe
ciuitates suo imperio iurauerunt et insuper decem et septem
milia hominum suo exercitu subiugauit. Idemque inuenit Ysamian,
que sine tenore subdita est ei. Ascendit eciam Alexander
Montetauium inuenitque ciuitatem, que Persobolis nuncupatur.
In qua sunt nouem Muse. - Ince accepta milicia egressus est
Persidam ciuitates plurimas expugnando. Venit in Frigiam et
ingressus templum solis ibidem uictimas immolauit. Et ueniens
ad flumen, quod Stramadron dicitur, cuius latitudo quinque
cubitis designatur, dixit hominibus illis: "Beati estis, qui laudes
honoris adepti estis." Quidam autem ex circumstantibus, cui
nomen Botonis erat, respondit: "Rex Alexander! Vberiores
laudes de te scribere decet, quam scripsit Homerus de hiis, qui
Troyanam destruxerunt urbem, quia maiora quam illi tuis temporibus
perfecisti." Cui Alexander: "Magis," inquit, "cupio sapientis
esse discipulus, quam aciles habere laudes." 38. Post hec amoto
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|