Et ita relinquentes regem, ad cellam reversi sunt. Quidam vero  
regis agnoscentes consilium, sed quid sancti viri responderint  
ignorantes, copiosum auri pondus, quod mittendum apostolico  
fuerat, secum eos detulisse ad cellulam opinati sunt. Deinde  
inter se conventione pacta condicunt ut noctu heremum latenter  
ingressi et monachos interficerent et pecuniam asportarent. Quos  
cum beati viri temptantes irrumpere persensissent, adventus eorum  
causam protinus agnoscentes, confessionem inter se facere et sanctę 
crucis se ceperunt vexillo munire. Erant autem ibi duo  
pueri eorum obsequio ex aula regia deputati, qui prout vires dabant,  
stare pro sanctis et furibus resistere nisi sunt. Fures vero reperto  
tandem aditu irruentes extractis gladiis omnes pariter occiderunt.  
Tunc thesaurum anxie perquirentes et eversis omnibus  
nichil invenientes, ut tanti reatus crimen obtegerent et humana  
suspitio non armis sed flammis potius quod factum fuerat 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |