Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 15


salva eius reverentia, ipsius convictum vitavi; et Anselmo de Pusterla et Olrico vicedomino
Mediolanensi adhesi, quibus duobus domi et foris, ut manifestum est, utilis et rectus
fui. Cum Anselmo namque per annum et dimidium Turoni et Parisinis in scolis magistri
Alfredi et Guilielmi legi, et legendo, scribendo multisque aliis modis Anselmo multam comoditatem
dedi. Meus vero sepe dictus avunculus infra huius anni et dimidii spatium homines,
qui non pro amore divine legis et ecclesiastice consuetudinis litigabant de sua lege et
Grosulani restitutione, dimisit, et eorum civitatem exivit, atque Valtilinam vallem, a Mediolano
ultra septuaginta miliaria remotam, habitavit. Tunc ego subtractus a studio, inveni
sancti Pauli ecclesiam et meam domum isto meo patrono quasi desertam. Asumpto igitur
equo Anselmi et meo, una cum fratre meo M. ad ipsum meum patronum festinavi. Et cum
profecissem viginti quinque miliariis, michi angelus occurit, dicens: "Presbiter Liprandus
rediens a Valtilina, infirmus jacet ad Monasterium de Clivate". Citius igitur, quam sperassem,
inveni illum in lecto sedentem et lac edentem. Qui cum me viderit, ambas manus
levavit et gratias Deo dixit. Arialdus vero, illius monasterii abbas, postquam audivit, me
advenisse et consolationem ipsi aegroto dedisse, me meumque fratrem extra cameram vocavit,
et per plura verba, se trepidare fidelitatem, quam iuraverat Grosulano, nobis notavit,
atque nescientibus monachis nos admonuit, ut ipsum deportaremus aegrotum a monasterio
saltem duobus miliaribus. Infirmus autem, ut sensit, me meumque fratrem solicitari super
sua infirmitate et portatione, ait: "Nolite turbari, quia per gratiam Dei nunc michi multum
est melius; et in crastino, Deo annuente, ad civitatem iter habebimus". Et mane facto, derudatas
quasdam suas vestes induit, et cibum sumpsit, et quasi sanus factus, super mullam sedit.
Puer quoque eius, habens suum asinum oneratum pellibus stambucinis, licet de solito bis
aut ter in die torqueretur caduco morbo, tamen, presbiter sedente super mullam, puer idem
venit nobiscum in una die usque ad sanctum Damianum de Baraza absque ullo illius infirmitatis
impedimento. Ibi gratia Dei et beatissimi Ambrosii, cuius locus iste cella est, bene
recepti pernoctavimus et alteram diem dimidiavimus; et ante sollis occasum ecclesiam sancti
Pauli domunque nostram intravimus, atque familiam, que ibi aderat, nostram letam fecimus.
23. Grosulanistas et in parte altera fictos et dolosos murmurare de reditu nostro, valde
persensimus. At ego, ut minus et minus eorum murmura timerem, et ut meam et ipsius mei
magistri causam amplius excusarem et comprobarem, domum inter cognatos et vicinos meos
non ociose emi. Quia in ipsa vivendo lector, scriba, puerum eruditor, publicorum officiorum
et beneficiorum particeps, et consulum epistolarum dictactor, salva mea querela, in
ecclesia et in ipsa civitate Mediolani videor. Parvi namque filii eorum, qui propter Patariam
Herlembardum occiderunt et presbiterum Liprandum naso et auribus troncarunt, me
ab ecclesia sancti Pauli, que est titulus meorum ordinum, exturbant. Et quia non sperno
libertatem et piam conversationem, qui in ipso presbitero fuit, factus sum quasi obprobrium
illis, et me prohibente possident et vendunt res, que sunt mei proprii iuris. Verumtamen
non ab opuscoli mei proposito!

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio