fundo stantem <sed> facilem ad motum, servantem aequalitatem id est perseverantiam in tempore, completam digestionem significat; et quanto plures habuerit bonas differentias, tanto melior, quanto pauciores, minus
bona, sed fallit in nigra.Ego vero de urinis et digestione adhuc latius exponere curo. Hic vero dixi, quantum introducendis et praesenti materiei sufficere videbatur. Insuper cognoscitur digestio communiter in morbis materialibus per illa tria, quae Ypocras incrementa, circuitum <et declinationem> appellat, scilicet per anticipationem accessionis vel postpositionem, per intensionem acuminis vel remissionem, per diuturnitatem affligendi vel brevitatem. Anticipatio tribus modis [97vb] contingit:
vel de multitudine causae et eius malitia,
vel debilitate naturae infirmi aegritudini resistere non potentis – et duae causae malae –,
tertio modo ex digestione – et hoc bonum –, quia materia digesta citius inflammatur.
Postpositio vero sive suboccupatio similiter fit tribus modis contrariis praedictis:
de fortitudine infirmi,
paucitate et absentia malitiae causae – et hoc bonum –
vel de maiori cruditate et compactione – et hoc malum
Acumen afflictionis vero est de furore, debilitate infirmi vel errore regiminis – et tunc malum – aut de fortiori inflammatione propter praeparationem – et hoc bonum.
Remissio afflictionis contrario modo se habet.
Diuturnitas affligendi quandoque <fit> propter multitudinem superfluitatum putrefactarum et earum grossitiem et viscositatem, quae retardant citam digestionem, unde paroxysmus necessario elongatur, et potest hoc accidere quolibet tempore morbi et pluribus paroxysmis; quando<que> vero fit, quia natura ponit superfluitates digestas secundum maiorem partem in loco consumptionis et inflammationis in residuum; postea facilius expellantur, et hoc bonum, et non potest accidere nisi circa finem status, quia illud est tempus crisis, et uno vel duobus paroxysmis tantum, et hic tenentur medici, quia istam ignorant digestionem et aphorismum primum, qui hoc determinat sicut dixi: quaecumque febres non
deficientes in diatritis – supple pluribus – fortiores fiunt et periculosae; quaecumque vero sic defecerint, per quod intellegimus, quod crementum illud fiat vi naturae, et mala, quae fiunt, propter rationem parum durare consueverunt; <id> significat, quoniam non periculosae. Brevitas
|
|