Deprensa  dicitur genus militaris animadversionis, castigatione  
maior, ignominia minor.  
 Decima  quaeque veteres dis suis offerebant.  
 Decuriones  appellantur, qui denis equitibus praesunt.  
 Depolitum  perfectum, quia omnes perfectiones antiqui politiones  
appellabant.  
 Degunere  degustare.  
 Decures  decuriones.  
 Depubem  porcum lactantem, qui prohibitus sit pubesfieri.  
 Decotes  togae detritae.  
 Dictynna  Diana, quam esse lunam putabant, dicta, quod  
fulgore suo noctu omnia ostendat.  
 Deblaterare  est stulte loqui. Nam Graeci blakas stultos  
appellant.  
 Dicaearchia  vocabatur, quae nunc Puteoli, quod ea civitas  
quondam iustissime regebatur.  
 Demoe  apud Atticos sunt, ut apud nos pagi.  
 Dice  pro dicam antiqui posuere.  
 Decermina  dicuntur, quffi decerpuntur purgandi causa.  
 Disertiones  divisiones patrimoniorum inter consortes.  
 Dispensatores  dicti, quia aes pensantes espendebant, non  
adnumerabant. Hinc deducuntur expensa sive dispensata vel  
conpensata. Item conpendium , dispendium, assipondium, dupondium.  
 Dispescere  est proprie pecus a pastione deducere, ut conpescere  
una pascere et in uno loco continere.  
 Despretus  valde spretus.  
 Desivare  desinere.  
 Dissulcus  porcus dicitur, cum in cervice saetas dividit. 
  |  
  |