Salimbene de Adam: Cronica

Pag 725


condam domini pape Innocentii quarti, die XIa Iulii, et vocatus
fuit papa Adrianus quintus, et obiit eodem anno XVIIa die Augusti.
Et sepultus fuit in ecclesia fratrum Minorum de Viterbio.
Et eodem anno in papam electus fuit magister Petrus Hyspanus
et vocatus fuit papa Iohannes XXI; et electio sua fuit facta a
cardinalibus die XVIIa Septembris et supradicto anno; et sedit
menses VIII, dies I. Et eodem anno fuerunt magne pluvie et
diluvia, ita quod homines non poterant seminare propter inundationes
aquarum, et quod ab antiquis non recordabatur.
De prelio quod dominus Caxonus de Turre fecit in Mediolano, et de archiepiscopo
cui Mediolanenses dominium Mediolani dederunt.

Anno Domini MCCLXXVII, indictione V, in mense Ianuarii,
die Iovis XI° exeunte, in festo sancte Agnetis, dominus Napulionus,
civis Mediolanensis, perpetuus ancianus populi civitatis Mediolani,
turpiter est remotus a predicta ancianaría, quia captus est
cum VI vel VII de domo sua per partem extrinsecam de Mediolano
et per illos de civitate Cumi; et in dicta civitate de Cumo
seu in castellis suis detinentur in carceribus, videlicet in castro
quod vocatur Badharellum; et tres gabie facte sunt, in quibus
etiam predicti detinentur, scilicet duo in qualibet gabia, ut dicebatur.
Et dicta captio facta fuit in quodam burgo posito in episcopatu
Mediolani qui vocatur Dexe. Et rustici dicti burgi tunc
interfecerunt dominum Franciscum de Turre et quosdam alios
de Turre et de aliis amicis eorum. Et Caxonus filius domini Napulionis,
hoc audito in quodam castro in quo erat, cum quadringentis
militibus ivit ad civitatem Mediolani et intravit dictam
civitatem cum dictis militibus, et invenit quod domus sua et
aliorum de domo sua derobabantur, id est spoliabantur. Et porte
dicte civitatis erant clause. Et populus in maxima quantitate erat
armatus in broletto dicte civitatis. Et fecit ibi dominus Caxónus
ad domos suas maximum prelium et multos ibi interfecit. Et ut
vidit quod non bene adiuvabatur, dereliquit civitatem Mediolani
et exivit foras cum militibus suis et venit ad civitatem Laude.

Torna all'inizio