subire pro seniore certamen. Nulla interim requies erat predonum
in diripiendis substantiis clericorum.
19. Ad quod sedandum litigium contigit tunc temporis
Maginardum episcopum Silve candide et Minutum cardinalem
presbyterum, Romanos legatos, venisse Mediolanum.
Qui dum apostolico precepto pacem evangelizarent
omnibus, consulte satis provident de nece Arialdi fedus
componere. Deinde inter clerum iudicantes et populum eleganti
scripto constituunt, quid fieri debeat in posterum.
Nec tamen his contentus Arlembaldus Romam pergens
iterum novum iniit cum Romanis conscilium. Vetus
quippe fuit Italici regni condictio perseverans usque in hodiernum,
ut defunctis ecclesiarum presulibus rex provideat
|
|