Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

201


mollescat. si enim utrumque fuerit durum vel alterum ipsorum,
tunc coniunctio vel unio fieri non valebit. eodem modo dicendum
quod, quando vir et uxor sunt ambo duri, quia vir est severus
et uxor mansueta vel e converso quando uxor est superba
et vir mansuetus, tunc non poterunt convenire. oportet igitur
quod utrique mollescant, ut scilicet vir habeat benignitatem et
uxor mansuetudinem, et tunc fiet quod dicit Scriptura; quia multum
placent Deo vir et uxor bene sibi consentientes. est
attamen unus casus, in quo licet uxori iurgium facere contra
virum, quando scilicet sciret virum suum esse fornicarium. tunc
enim ipsum .IIIIor. modis a tali crimine debet retrahere, sicut
dicit sanctus Augustinus in libro Quinquaginta omeliarum.
primo ipsum caritative et dulciter admonendo; ostendendo
scilicet pericula anime et corporis et rerum ad que tam
inprovide se immittit. si enim uxor omnino taceret, tunc videretur
consentire, unde dicit Augustinus ibidem: "Omnino ego
moneo, ego precipio, ego iubeo, ymo Christus in me iubet:
nolite viros vestros permittere fornicari". secundo debet

Torna all'inizio