INCIPIT LIBER QUARTUS.
Si esset unde nova et elegantior poëtria, novo duci adhibenda esset; ut facundior sermo
a juvene, novarum rerum, ut in tali aetate assolet, appetitore, novo stilo novos favores suo
merito extorqueret. Sed ne, stilum mutando, hoc quasi adulatione facere dicamur, prioris
poëtriae ordine servato, orationis seriem exequamur.
I. - Igitur Rogerio comite nepotis utilitatibus, ut eum plenius in ducatu Calabrensi
vel certe in Principatu et dominatione Apuliae contra voluntatem aemulorum suorum solidaret,
intendendo praeoccupato, Benarvet, Syracusiae navigio apparato, navali exercitu apud
Nicotrum veniens, a radice destruendo devastat. Direptis omnibus quae potuit, viros et
mulieres captivos asportat. Sicque ante Regium veniens, ecclesiam haud longe in honore
beati Nicolai, et aliam in beati Georgii sitam depopulat, sacras imagines deturpando conculcat,
sacras vestes vel vasa suorum usibus aptando asportat. Inde progressus, quandam sanctimonialium
abbatiam, in honore sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae, in Scyllacensi loco,
qui Rocca Asini dicitur, consecratam, aggrediens, devastat; sanctimoniales abductas turpi
stupro dehonestat.
II. - Qua de re comes, divinitus ira plus solito inspiratus, in ultionem tantae Deo
illatae injuriae ardentissime insurgit: classem, qua facilius circumveniendo opprimat, primo
die octobris aptare incipiens, vicesimo die maji perficit. Sicque sese affligendo, cum summa
devotione et litaniis, nudis pedibus, per diversas ecclesias processiones exequens, multa beneficia
indigentibus largitus, navali periculo sese committens, versus Syracusam vela dirigit.
Jordanum vero filium suum cum equestri exercitu illorsum sibi obvium fieri praecipit, videns
naves nutu Dei agi, et, nulla aura vel remige impingente, rapidas aequoris undas directo cursu
sulcare, ut facile perpenderet hanc expeditionem Dei favorem comitari, et hostibus praevalere
|
1
5
10
15
20
|