Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 95


gentiles processerunt ad ydolorum cultum, fingentes homines
mortuos esse deos et pro diis adorabant eos. Vnde dixerunt primum
deum fuisse Saturnum. Qui Saturnus fuit rex Crete, nato nomine
ab illo planeta qui dicitur Saturnus. Quo mortuo deum esse dixerunt,
non habentem neque patrem neque matrem. De eo fabulose
dictum est quod cum ipse esset sapientissimus in arte mathematica,
preuidit quod debebat de eo filius nasci, de quo erat grauida
eius uxor, qui debebat eum a suo regno deicere et cogere miserabiliter
exulare. Vnde precepit uxori sue ut filium quem ipsa pareret
daret ei ad deuorandum. Quo filio edito, occultans illum patri
quendam lapillum ostendit, dicens lapillum illum et nichil aliud
peperisse. Quem pater illico deglutiuit. Ex quo dicitur tres filios
genuisse et vnam filiam, scilicet Iouem, Neptunum, et Plutonem, et
Iunonem filiam. Hos omnes gentiles deos esse dixerunt. Vnde
Iupiter seu Iouis adeptus est nomen planete Iouis et illum gentiles
coluerunt pro nomine summi dei. Deinde Martem summum
deum belli esse perhibuerunt. Deinde solem, quem Appollinem
uocauerunt, qui in predicta, ut dictum est, Delos insula principaliter
colebatur. Deinde Venerem, a Veneris planeta nuncupatam.
Deinde Mercurium, dictum ab ipso planeta Mercurii,
quem ipsius Iouis filium asserere uoluerunt. Deinde Lunam, que et
Dyana dicta est, ut est supra relatum, Latone filiam. Sicque
per diuersas hominum naciones gentiles diuersa ydola coluerunt.
Vnde apud Egyptum Ysim, apud Cretam Iouem, apud Mauros
Iubam, apud Latinos Faunum, apud Romanos Querinum, apud
Athenas Mineruam, apud Pafon Venerem, apud Lemnos Vulcanum,
apud Naxos Bacum, apud Delos sev Delphos Apollinem,
ut dictum est. Constiterunt eciam sibi multa aliorum ydolorum
nomina, in que vnusquisque suos gerebat affectus. Sed iam
constat secundum sacrosancte Romane ecclesie tradicionem quod
quam primum creator mundi in empyreo celo creauit angelos, quod
ille angelus qui omnibus aliis fuit prelatus, de quo propheta dixit:

Torna all'inizio