Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 629


manentem civitatem, migrantes, omnia sua bona secum portantes, de loco ad
locum. Anno Domini MLXX. civitas Astensis capta fuit ab Adleida. Constantinopolim
vero Constantinus Ducas contemporaneus regnavit an. VIII, et post obitum eius Esidechia uxor
eius VI menses rexit imperium et nupsit Diegeni Romano, qui regnavit ann. IIII, men. III, et
captus est a Turchis in prelio in oriente. Cuius postmodum oculis evulsis a Grecis, per consensum
Michaelis imperatoris et Ducas, predicti filii Constantini, regnavit Michael per an. VI;
quem Nicoforus nominatus a Greco deiecit imperatore, et eo monacho facto, sponsam
eius duxit uxorem et regnavit an. III. Sed et hunc Alexius regno privavit et monachicum
habitum induere fecit. Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore,
require cronicam pontificis pape noni Stephani, et omnia invenies.

CI. De predicto Henrico et Alexio et obsidione Nonantule.


Anno Domini MLXXXIII, eodem tempore Gregorii pape VII, predictus
Henricus regnabat apud Romanos; apud Constantinopolim regnavit Alexius tum
solus, tum cum filio suo Kaloiano an. XXXVII, men. V. Eodem anno obsessa
fuit Nonantula a comittissa Matildi.

CII. De fame maxima per Ytaliam.


Anno Domini MLXXXIIII. valida fames Ytaliam occupavit. His temporibus sancta
civitate Ierusalem tamdiu a gentibus possessa, cum mercatores Christiani venirent
ad eam et aurum pro tributo in porta persolverunt, sed non haberent nisi cum
gentilibus ubi capud reclinarent, mercatores Amelphitani plateam vacuam ante
portam ecclesie dicti Sepulcri a civitatis principe impetrantes, asylum de suo
comuni edificatur iuxta monasterium eorundem, quod usque hodie Sancta Maria
de Latina vocatur, in quo possent Christiani manere, cum contingeret eos accedere.
Posueruntque custodes, qui deberent Christianos recipere. Venientibus
itaque multis peregrinis causa devotionis, venit quidam sacerdos Francigena nomine
Petrus, officio heremita. Qui videns sancta prophanari, festinus rediens, Christianis
suasit, ut ad liberandam sanctam civitatem ab infidelibus festinarent.
Concurrunt itaque peregrini. Sed plusquam C milia Christianorum peregrinorum
per Constantinopolim transeuntium, quia in Dominum peccaverunt, a Turcomannis
miserabiliter occiduntur. Rediens itaque Petrus heremita, nichilominus viriliter
agens, ad papam accessit Urbanum secundum.

CIII. De obsidione civitatis Antiocene.


Anno Domini MXCVIII. Franci Anthiochiam mense Octobris obsessam in Iunio
feliciter obtinuerunt, Francis per cordarum scalas super muri apicem intromissis,

Torna all'inizio