Gothofredus de Bussero: Chronica

231


Anno domini 372 corpora sanctorum Andree et Luce sunt delata
in Constantinopolim.
Anno domini 375 floruit sanctus Antonius.
Anno domini 378 sanctus Bassanus factus fuit primus episcopus
laudensis.
Anno domini 391 inventa sunt corpora sanctorum Nazarii et Celsi
et obiit sanctus Martinus Turoni episcopus et fuerunt dicta corpora per
beatum Ambrosium deducta in ecclesiam sancti Nazarii.
Anno domini 392 die 3 apprilis obiit beatus Ambrosius episcopus
Mediolani cui successit sanctus Simplicianus. de quo dixit Augustinus
quod in eo lucebat gratia divina. qui anno domini 390 obiit die XVI
augusti.
Anno domini 398 obiit sanctus Alexius.
Anno domini 400 inventum fuit caput Johannis Baptista. in castello
Emaus natus est puer ab umbilico sursum divisum ita ut haberet duo
capita et duo pectora quodlibet habens proprios sensus uno videlicet
comedente et dormiente, altero non comedente nec dormiente, et preter
quam duobus annis preteriissent unus mortuus est, alter post mortem
istius usque in tertiam diem vixit.
Anno 404 Donatus episcopus opere salive occidit draconem quem
vix octo iuga bovum poterant trahere.
Anno domini 412 Laude obiit sanctus Bassianus. eo tempore Roma
capta fuit a Gottis.
Anno domini 420 obiit sanctus Augustinus.
Anno domini 425 obiit sanctus Johannes os auri patriarcha
constantinopolitanus.
Anno domini 431 obiit sanctus Jheronimus.
Anno domini 448 in Effesi resurrexerunt 7 dormientes qui dormiverunt
annis 194.
Anno domini 450 Listros teutonicus Gottorum cum magno exercitu
ingreditur in Hispaniam.
Anno domini 456 Boetius decollatus fait Papie.
Anno domini 460 Attila pugnavit in Alemannia et mortui sunt 1380.
eo anno ordinatum fuit festum sancti Petri ad vincula in kalendis
augusti.
Anno domini 460 Attila rex rapuit Mediolanum, Papiam et multas
urbes christianorum: postea Eusebius archiepiscopus reconciliavit Ecclesias
Mediolani in medio octobris.

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio