Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 138


[65]
Quod aiunt Deum esse rorem
Ceterum quia viva aqua, que Deus est, affinis est rori Sancti Spiritus,
theosophi dicunt Christum esse rorem vel Spiritum roris, unde
Ysaac ad filium suum benedicens ait: «Det tibi Deus Pater de rore celi
et de pinguedine terre habundantiam». Optavit enim ut Deus ex lumbis
generis sue humanitatis daret sibi Filium, qui in duabus et ex duabus
naturis sicut gigans gemine substantie existens, de rore celi id est de
gratia que celum est, vel de gratia Spiritus Sancti <que Deus est>, et de
pinguedine terre id est de donis gratiarum terre, que terra est pinguedo,
id est de homine Deo, haberet habundantiam. Quasi dicat: de rore divinitatis
et de pinguedine humanitatis in Filio tuo habundantiam habeas,
ut sit ille totus Deus et totus homo, etsi non totum Deus et totum homo.
Sed et Gedeon querens victorie signum a Domino ait: «Ponam
vellus hoc lane in area». Vellus lane, id est vellus lana in area fecunditatis
posuit, cum angelus Gabriel «gratiam plenam» Virginem salutavit,
et quia conciperet et pareret filium ex virtute Altissimi se obumbrante
predixit. Et bene dixit “hoc vellus lane”. Ipsa enim erat “vellus”
que in carne humana angelice victitans passiones carnis ignorabat, et
“lana” fuit que Filium Altissimi in sua et ex sua sanctissima corporalitate
vestivit, et “hoc” <pronomen illam> specialiter demonstravit, quia ipsa
<est> rubus qui ardebat fecunditate prolis et non comburebatur violatione
alicuius corruptionis, et virga que sine suco virili nucem filium, qui
ex tribus substantiis esset, corpore anima et divinitate, divinitus genuisset,
et que in stella oriente ex Iacob va[ticina]ta fuisset, queque a prophetis:
«Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium» et «Novum faciet
Dominus super terram, mulier circumdabit virum» preconari tempore
venturo debuisset. De qua dicit Gedeon: «Si ros in solo vellere fuerit et
omni terra siccitas, sciam quod per manum meam liberabis Israel. Factumque
est ita». Et fuit ros in solo vellere et in omni terra siccitas. Ros
in solo vellere fuit, quia plenitudo gratie et plenitudo divinitatis, que

Torna all'inizio