: Formularium florentinum artis notariae

31


iuribus et actionibus suprascriptis, ut sit deinceps plenissime
in sua potestate et filiatione, iure, disciplina, ac
si propria eiusdem filii agnosceretur natura; insuper promisit
eidem, ipsum et omnes res et eius bona, more
paterno, pro suo posse, diligenter tractare, tenere, gubernare,
custodire atque salvare, ad eius utilitatem, nec
a sua potestate sine iusta et probabili ratione dimittere;
quod si omnia vel singula, ut dicta sunt, firma
semper observare noluerit, pene nomine, libras tot sibi
dare promisit, et post hec firma tenere, sub ypotheca
rerum suarum, omni merito et launachil, et omni alii
exceptioni ren(umptians) et cetera.
DE CONPROMISSO LITIS ET DIFFERENTIE FACTO IN
ARBITROS ET LAUDO FACTO AB EIS.
In Dei nomine amen. Lis et differentia atque contraversia
erat et vertebatur inter talem ex parte una, et
talem ex altera, que talis erat: petebat namque dictus
I., a prefato I., libras tot, vel tale quid, ex tali causa;
ipse vero I. penitus negabat, immo petebat ab eo
tale quid, et sic ponantur quod petitum fuerit et responsum;
quam siquidem contraversiam, ambe partes,
comuni concordia et volumtate, conpromiserunt et in
totum dederunt tali et tali eorum arbitrio et volumtati
laudandam et finiendam atque arbitrandam et
terminandam, promittentes inter se ad invicem facere,
actendere et observare quicquid et totum quod ipsi
concorditer inde dixerint, laudaverint seu fuerint arbitrati,
semel vel pluries, presentibus partibus vel absemptibus,
citatis vel non, seu una presente et altera
non, quolibet die sedendo, vel recte stando, quomodo
et qualiter voluerint; quod si qua partium predicta
omnia et singula non observaverit, aut quod contra
hec venire vel facere presu[m]pxerit, promisit alteri parti
in fide stanti, et laudum sive arbitrium observanti, vel
observare volenti, dare, nomine pene et pro pena,

Torna all'inizio