Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 214


Habet utilitas stimulos acutius illos sollicitans, quos specialius respicit interesse. Sane per rectores
extraneos ecclesie Romane patrimonium hactenus gubernatum multe negligentie patuit multoque
dispendio fuit expositum ex multiplici distractione multorum, qui commoda sibi, non se commodis
patrimonii applicabant. Hinc est, quod de communi fratrum nostrorum consilio presenti sanctione
statuimus, ut semper deinceps aliqui ex fratribus nostris per tempora totius patrimonii regimini
deputentur, qui gubernantes in equitate ac iustitia universa diligenti custodia servent habita, occupata
defendant, alienata sollicite revocent et restaurare non negligant dissipata; papa, qui pro tempore
fuerit, consilium et auxilium iuxta fratrum suorum consilia ministrante. Custodiam vero arcium
personis ecclesiasticis providis et fidelibus papa committat. De proventibus autem, deductis
expensis, fiat divisio in tres partes, quarum una cedat camere pape, secunda fratribus, tertia ecclesie
Romane thesauro, communibus ecclesie Romane necessitatibus de fratrum suorum consilio
applicanda.

IX 3

Rex excelsus, filius summi regis, Deus et homo Iesus Christus, quem legi necessitas non subiecit,
factus est voluntate sub lege, formam relinquens vicario, ut, licet pre ceteris libertatem in excellentia
dignitatis acceperit, recognoscat tamen cum ceteris quandam in officii debito servitutem, sacrarum
observatione sanctionum gratuito alligans utrumque: necessitatem voluntariam et necessariam voluntatem,
ut, dum prelationem sic subicit, maior appareat ex huiusmodi subiectione prelatus. Auctoritatis
est quoque posse statuere, sed virtutis, ut, quis suo subiciat se statuto, per alterum potens
<fit> in subditis, per reliquum potentior in se ipso, presertim, cum efficacius statuat, dum exponit
apertius sui prosecutione statutum, eo quod lingue manus interpres quasi preco semitam verbo
parat. Sane felicis recordationis Symmachus papa, volens quodammodo legi subicere potestatem, in
ecclesie prediis alienandi licentiam interdixit, ut, quod licere non expedit, licitum non putetur. Nos
autem super hoc illius vestigiis inherentes unanimi fratrum desiderio et petitione concordi hac in
perpetuum valitura constitutione sancimus, ut de patrimonialibus sine communi fratrum consilio et
assensu alienatio nulla fiat. Sit uni facultas, quod ex causa legitima obstaculum libere contradictionis
opponat. Si vero fuerit in alienatione processum, factum ipso iure non teneat, per successorem,
quasi predecessor de facto processerit, et eo ipso, quod processum sic fuerit. revocandum <sit>, de
alienantis vita, consentientium numero et sollempnitate scripture nullum adminiculum tali suscipiente
contractu. Ceterum ad cautelam quedam loca specialioris inhibitionis vinculo astringenda
speciali expressione nominum presenti pagine fecimus annotari.

Torna all'inizio