novum officium vetustae consuetudinis auctoritate deposcis,
fieri desideras in augusto palatio de registratore
magister notarius vel ut typice dicatur, urbanus de laboratore
colonus. Ad quod fiducialiter expetendum, eo
saltem accedis audacior quo de voti consummatione securior,
dum nec praesentes competitores invenias nec
expectes, non quod de meritorum suffragio forte diffiderent
concurrentes, sed quia cavere titulo potius eligunt
quam ejus affligi dispendiis et laboribus fatigari. Sicque
grata simplicis honoris habuit quae duplicis oneris gravitate
pensantur. Haec tamen, ut verum fatear, a iam receptis
ad gratiam et ad epistolas regias evocatis tantum
accipis; quantumcumque de talibus inusitent, quantumcumque
a plena parapside colla detorqueant, nunquam
aut raro mensam propositionis effugiunt nec abhominata
fastidiis fercula derelinquunt. Qui si forsan hoc faciunt
ut simulate per fraudem abhominationis ingenio te retrahant
appetentes, tu nullo modo stupefactus abscedas,
timidus pedem non retrahas, sed ad ostium humeros
virtuosus impingas. Et ut pulsanti tibi paterfamilias noster
et dominus aperiri praecipiat, Petrus tuus labiorum
claves, intercessionis benivolae preces, sufficientiae tuae
benignus interpres, cum se locus et tempus ingesserint,
favorabiliter domino praesentabit, velut qui teste supremo
judice, quoslibet hujusmodi vestes nuptiales habentes
libenter ad nuptias introduco, nullius unquam consortis
impatiens, quin potius omnium avidus et ad vineae tam
largae vindemiam me prorsus insufficientissimum reputans,
mecum associare quam plurimos ambiam collectores.
|
|