QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. An homo in statu innocentiae gratia indiguerit;
2. An gratiam habuit; 3. Si habuit, utrum gratia humani generis, si in innocentia
perstitisset, fuisset maior quam sit; 4. Utrum actus humani fuissent efficaciores
ad merendum; 5. De poena quae in littera ponitur, hominem propter primam
transgressionem consecuta.
ARTICULUS 1
Utrum natura in statu innocentiae eguerit gratia
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo in statu innocentiae gratia non eguerit. Ad hoc enim
gratia datur hominibus, ut Deo sint accepti. Sed cum humana natura integra
erat, sine aliqua corruptione peccati, homo ex bonitate naturali Deo acceptus
erat; omne enim bonum, et praecipue malo impermixtum, Deo acceptum est.
Ergo gratia superaddita non indigebat.
2. Praeterea, gratia dividitur in operantem et cooperantem. Sed non indigebat
in statu illo gratia operante, quia impius non erat; cum tamen effectus gratiae
operantis sit de impio facere pium; nec iterum cooperante, quia nullam difficultatem
ad bonum agendum patiebatur; gratia vero cooperans ad hoc datur ut
homo bonum facile facere possit. Ergo nulla gratia indigebat.
3. Praeterea, ut dicitur Deuter. 32, 4, «Dei perfecta sunt opera». Non autem
esset in divinis operibus perfectio, si aliquis gradus nobilitatis possibilis esset
in creaturis qui institutus a Deo non esset. Ergo omnis gradus bonitatis possibilis
in creaturis in rerum natura invenitur. Sed poterat Deus talem naturam condere
quae per propria naturalia vitam aeternam mereretur; alias non esset
omnipotens. Cum igitur nulla alia creatura hoc magis habere videatur quam
homo vel Angelus, videtur quod hoc eis conveniat; et ita si natura humana pura
esset, sicut in primo statu erat, homo gratia non indigeret ad vitam aeternam
promerendam.
4. Praeterea, poena nunquam praecedit culpam, cum sit effectus eius. Sed
carentia visionis divinae est poena originalis culpae. Ergo si in natura humana
non fuisset culpa, nec etiam ibi fuisset carentia divinae visionis. Sed poterat
homo in statu innocentiae omni culpa carere absque gratia. Ergo et gratia non
indigebat ad hoc ut ad Dei visionem perveniret.
5. Praeterea, ad hoc gratia datur homini, ut per eam Deo configuretur et assimiletur.
Sed ex conditione naturae suae homo ad imaginem et similitudinem
Dei factus est. Ergo si natura in eo integra maneret, alia gratia non indigeret.
|
|