aliquando non gestas, que tamen sunt ad narrationis
officium quasi geste. Quid ergo, si rem
futuram narraveris, ita dicens : Noverit tua serenitas
in proximo die lune Bononiam nos venturos ?
Ad hoc possumus dicere quod non est diffinitio
generalis, sed data est a Tullio tantum de narratione
causarum, in quibus ree gente vel quasi geste narrantur;
vel dicamus quod « gestarum » non est hic
participium, sed nomen aptitudinem solam notans,
respectu cuiuscumque rei geste presentis, preterite vel
future; s quod ipse Tulllius videtur velle propter
divisionem huius modi quam subiungit.
XXII.
DE TRIBUS GENERIBUS NARRATIONUM
Narrationum tria sunt. genera: oratorium, digressorium
et poeticum .
Oratorium pertinet ad res principales,
de quibus inditium sit futurum.
Digressorium est quod post principale
propositum intercurrit, quo sepe orator utitur, causa
probandi aliquid de negotio vel persona.
Poeticum vero discrepat a civili, quia civilis
narratio non laborat neque nititur ad figmentum,
sed poetica fingit atque mentitur, et sic veris falsa
remiscet.
|
|