Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 221


meritum in vindicta, et in hominem iurisdictionis alterius manum utcumque licentians ultioni
eum cuiuslibet iudicio videbatur exponere, qui per innaturalis lapsus iniuriam nihil servaverat de
iure nature. Super quo, cum multitudo maxima sit in culpa, eorum provideri saluti per sedem apostolicam
petiistis. Quia vero, ubi multorum strages iacet, severitati est aliquid subtrahendum, discretioni
vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus eisdem super casu premisso absolutionis
beneficium iuxta formam ecclesie impendatis, iniungentes eorum cuilibet pro modo culpe penitentiam
competentem et alia, que debent talibus et consueverunt iniungi, temperantes modificatione
rigorem, prout excessus precedentis acerbitas ulciscentium provocavit offensas.

IX 19

Gemme, sororis A. diaconi et V. acoliti, presentium portitorum, subdiaconus quidam violentus
aggressor florem pudicitie attemptavit et iuri virginitatis iniurians claustra pudoris infregit. Cumque
fratrum animos doloris recentis urgeret aculeus et inconsultus calor accenderet ultionis, adiunctis
sibi duobus fratribus, quos ipsis et dolor et caro coniunxerat, sic sunt aggressorem aggressi, quod
virium suarum suffragium ad vindictam manum imbecillem sororis armavit, que lesi pudoris iniuriam
prosequens in pudenda impudentis insiluit, illis abscisis, quos iniuriosus habuerat sue libidinis
incentores. Sane cum illi sit medici cura subventum, supplicarunt humiliter circa ordinum susceptionem
sacrorum dispensationis subsidio subveniri, ut causa commotionis probabilis sic casum
huiusmodi culpe subiciat, quod misericordie remedium non excludat. Nos autem de speciali mandato
domini pape paternitati vestre committimus, quatenus, iniuncta prefatis A. et V. penitentia
competenti, tandem, si eis et vite meritum et fame testimonium suffragantur aliudque canonicum
non obsistat, cum expedire videritis, ipsos super petitis ad dispensationis gratiam admittatis.

IX 20

<Venerabili patri ..>, episcopo Bergamensi, Thomas <miseratione divina tituli sancte Sabine presbyter>
cardinalis salutem in Domino.
Habet assertio Albertini, latoris presentium, quod olim, dum matris penderet ab ubere, nutricis
incuria dubio relictus eventui, rapide suis aggressui patuit et corporis partes inferiores amisit; in
illum incidens circa pudenda pudorem, quod in ipso inferior regio femine coniecturam non habet,
quam natura non dedit, et viri probationem non exhibet, quam casus ademit. Cum autem prefatus
Albertinus religioni desiderium applicet, cui eum aptiorem fecit eventus, auctoritate domini pape
paternitati vestre committimus, quatenus super hoc eiusdem Albertini proposito prestet optatum
manus vestra subsidium, et ad ordines sacros ascendendi, si aliud canonicum non obsistat, tribuat
benigna licentia facultatem.

Torna all'inizio