SED CONTRA, fides est certior quam scientia, ut supra dictum est. Sed scientiae
non subest falsum. Ergo multo minus fidei.
Praeterea, per nullam virtutem producitur actus malus: quia bonus usus potentiae
est actus virtutis, ut dicit Augustinus. Sed opinari falsum
est malus usus intellectus. Cum ergo fides sit virtus, non contingit fidei
subesse falsum.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod in obiecto alicuius potentiae
contingit tria considerare: scilicet id quod est formale in obiecto, et id
quod est materiale, et id quod est accidentale; sicut patet in obiecto visus: quia
formale in ipso est lumen, quod facit colorem visibilem actu; materiale vero
ipse color, qui est potentia visibilis; accidentale vero, sicut quantitas et alia
huiusmodi, quae colorem comitantur. Et quia unumquodque agit secundum
quod est in actu et per suam formam, obiectum autem est activum in virtutibus
passivis; ideo ratio obiecti, ad quam proportionatur potentia passiva, est id
quod est formale in obiecto; et secundum hoc diversificantur potentiae et habitus,
qui ex ratione obiecti speciem recipiunt: et haec tria est invenire in obiecto
fidei.
Cum enim fides non assentiat alicui, nisi propter veritatem primam credibilem,
non habet quod sit actu credibile nisi ex veritate prima, sicut color est visibilis
ex luce; et ideo veritas prima est formale in obiecto fidei, et a qua est tota ratio
obiecti. Quidquid autem est illud quod de Deo creditur, sicut est passum esse,
vel aliquid huiusmodi, hoc est materiale in obiecto fidei; ea autem quae ex istis
credibilibus consequuntur, sunt quasi accidentaliter. Et ideo concedendum est,
quod obiectum fidei, proprie loquendo, est veritas prima.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod passio, et alia huiusmodi quae continentur in
symbolo, se habent materialiter ad obiectum fidei.
Ad secundum dicendum, quod in Sacra Scriptura instruitur fides quantum ad
essentialia fidei, sicut sunt quae de Deo in ipsa dicuntur, et quantum ad accidentalia,
sicut sunt gesta patrum, et alia huiusmodi, quae ad fidem pertinent,
inquantum sunt divinitus inspirata et dicta.
Ad tertium dicendum, quod quamvis prophetia et fides sunt de eodem, sicut de
passione Christi, non tamen secundum idem: quia fides formaliter respicit passionem
ex parte illa qua subest aliquid aeternum, scilicet inquantum Deus est
passus; hoc autem quod temporale est, respicit materialiter: sed prophetia e
contrario.
|
|