2. Praeterea, aeternum et necessarium idem esse videtur, ut contingens et temporale.
Sed Philosophus dicit, quod scientificum animae circa
necessaria est, ratiocinativum autem circa contingentia operata a nobis. Ergo
videtur quod scientificum sit illud idem quod ratio superior, quae aeterna conspicit;
et ratiocinativum idem quod ratio inferior, quae temporalibus inhaeret,
ut in littera dicitur. Sed ratiocinativum et scientificum, ut ibidem dicitur, sunt
diversae potentiae. Ergo videtur quod etiam ratio superior et inferior.
3. Praeterea, in superiori parte animae est imago deitatis, ut in 1 libro dictum
est. Sed superior pars animae est superior pars rationis. Ergo in superiori
ratione est imago. Sed imago colligit tres potentias, memoriam intelligentiam et
voluntatem. Ergo ratio superior et inferior non dicunt unam quamdam potentiam,
sed plures.
4. Praeterea, regulans et regulatum et imperans et imperatum non possunt esse
idem, sicut nec agens et patiens. Sed ratio superior se habet ad inferiorem sicut
regulans ad regulatum. Ergo non possunt esse una potentia.
5. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus. Sed officium actum nominat, ut
Tullius dicit. Ergo videtur, cum ratio superior et inferior per diversa officia
geminentur, quod sint diversae potentiae.
SED CONTRA, diversitas potentiarum constituit diversitatem rei. Sed in littera
dicitur, quod cum de superiori et inferiori ratione loquimur, de una quadam re
dicimus. Ergo videtur quod non sint diversae potentiae.
Praeterea, potentia per diversos habitus non diversificatur. Sed ratio superior
dicitur, prout dono sapientiae perficitur: inferior, prout dono scientiae, ut in littera
dicitur. Ergo videtur quod superior et inferior ratio non sint diversae
potentiae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ratio hic accipitur quae hoc modo se habet ad
voluntatem et liberum arbitrium, sicut se habet apprehensio sensitiva ad sensualitatem:
sicut enim dictum est, nullus appetitus movetur in suum obiectum
nisi fiat apprehensio alicuius sub ratione boni vel mali, convenientis vel nocivi.
Hanc autem rationem convenientis et boni aliter homo percipit, aliter brutum:
brutum enim non conferendo, sed quodam naturali instinctu sibi conveniens vel
nocivum, cognoscit; homo autem per investigationem quamdam et collationem
huiusmodi rationes considerat; et ideo vis illa per quam in huiusmodi rationum
cognitionem venit consequenter ratio dicitur, quae investigativa est, et deductiva
unius in alterum.
|
|