| Liber.
 O quam terribilis et abhominabilis est huius bestie
 aspectus. unde miror, quod in serie visionis tam terribilem
 effigiem potuit anima tolerare. verum tamen certificari
 peropto, unde contraxerit originem, quo nomine vocetur, ubi
 habitet, et quibus hactenus intulerit lesionem,
 Auctor.
 Mater autem huius bestie fuit nature celestis. que
 superbia nuncupatur. et ista vocatur invidia, que in se
 continet omnia contagia viciorum.
 Quot enim et quantos non dico ledat et leserit, set
 vituperabili morte affecerit, et afflixerit diversis generibus
 tormentorum, ita munerare valerem sicut arenas litorum
 et stellas fixas in ambitu firmamenti.
 Verum tamen ad instructionem tuam de infinitorum agminibus
 aliquos nominabo. hec siquidem primitivum sanguinem
 Habel effudit. Joseph vendidit Ysmahelitis. Conbussit
 Babilonie satrapas in camino. porrexit Damasceno
 venenum. item palatum Homeri ferreo clavo transfixit.
 toxicavit Socratem cum suco cicute. a bimatu
 et infra in Betehlem pueros iugulavit. mittere in
 Christum dominum manum presumpsit. multos prophetas
 apostolos et imitatores dei usque ad mortem variis penis
 afflixit. hec etiam Cesarem in capitolio viginti quinque
 vulneribus interfecit. Tullium Ciceronem mutilatum lingua
 peremit. Boetium carceravit. exilio proscripsit Nasonem.
 reiecit Virgilium a laribus mantuanis. Senecam in balneo
 mori coegit. occidit Lucanum. Juvenalem in Egyptum ad
 moriendum transmisit. infamavit de heresi Priscianum.
 mearum salutacionum tabulas fumigavit, ut illas indueret
 sophisticam vetustatem. quid plura? tot persecuta est et
 persequi non desistit, quot felicitatem aliquam habuerunt
 | 
 |