| 3. Praeterea, subiectum spei est irascibilis. Sed irascibilis non est in parte
 intellectiva, sed in sensitiva, quae animus dicitur in 3 de Anima. Cum
 ergo passio non excedat subiectum suum, nec spes erit in rationali.
 4. Praeterea, sicut dicit Philosophus in lib. De memor., memoria non est in
 parte intellectiva: quia concernit determinatam temporis differentiam, scilicet
 praeteritum. Sed sicut memoria concernit praeteritum, ita spes concernit futurum.
 Ergo spes non potest esse in parte intellectiva.
 5. Praeterea, in parte intellectiva non sunt contrariae passiones: quia delectationi
 quae est secundum intellectum, nihil est contrarium, ut dicit Philosophus
 1 Topic. Cum ergo spes sit passio contrarietatem habens ad timorem et
 desperationem, videtur quod non possit esse in parte intellectiva.
 SED CONTRA, quidquid invenitur communiter in Deo et in nobis de operibus animae,
 ad partem intellectivam pertinet, quae solum est immaterialis, et in hoc
 Deo similis. Sed delectatio convenit non solum nobis, sed etiam Deo, ut dicitur
 in 7 Ethic., quia ipse simplici operatione gaudet. Ergo delectatio est in
 nobis etiam in parte intellectiva; et ita eadem ratione spes, quae est de delectatione
 futura.
 Praeterea, quidquid permanet in nobis post separationem animae a corpore,
 hoc ad partem intellectivam pertinet, quae sola est separabilis, secundum
 Philosophum. Sed spes est huiusmodi: quia erat in illis patribus
 qui in limbo erant, ut dicitur in littera. Ergo spes est in parte intellectiva.
 Praeterea, ad quamcumque potentiam pertinet obiectum passionis, et passio.
 Sed obiectum spei est arduum bonum, quod etiam ad intellectivam partem pertinere
 potest. Ergo spes potest esse in parte intellectiva.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod operationes sensitivae sunt nobis magis notae
 quam operationes partis intellectivae: quia cognitio nostra incipit a sensu, et
 terminatur ad intellectum. Et quia ex notioribus minus nota cognoscuntur,
 nomina autem ad innotescendum rebus imponuntur; ideo nomina operationum
 sensitivae partis transferuntur ad operationes intellectivae partis, et ulterius ex
 humanis in divina. Et hoc patet in apprehensivis operationibus: quia illud quod
 certitudinaliter quasi praesens tenemus per intellectum, dicimur sentire, vel
 videre; et imaginari dicimur, cum quidditatem rei intellectu concipimus; et sic
 de aliis: quamvis ista diversimode intelligantur, cum dicuntur de apprehensione
 sensitiva quae apprehendit materialiter et in particulari; et de intellectiva, quae
 apprehendit immaterialiter et in universali. Et ideo etiam imponitur nomen
 intellectivae operationi, per quod discernitur a sensitiva, sicut intelligere et
 scire, et huiusmodi.
 Similiter nomina operationum appetitivae sensibilis partis transferuntur in operationes
 appetitivae intellectivae partis: tamen in sensitiva parte sunt per
 modum materialis passionis, in parte autem intellectiva per modum simplicis
 | 
 |