'fluctus teritur'. (3) Et quedam sunt tantum unius partis, quia non sicut 'equus volat' sic avis dicitur equitare.
36. (1) DE TRANSLATIONE REI ET VOCIS.
(2) Notandum quod fit vocis et rei translatio, ut: 'Linea est longa'. Sic enim res et nomen transfertur a corpore ad ipsam lineam que sine dubio est incorporea, quia longitudo ad lineam et hoc nomen 'longa' pariter transferuntur. (3) Fit translatio vocis et non rei, ut: 'Iste monacus est albus' quia, licet 'albus' dicatur de monacho non tamen albedo inest monacho sed tantum habitui. (4) Fit translatio rei sed non vocis, ut: 'Leta seges', id est fertilis. Sic enim attribuitur letitia segeti sub hoc adiectivo 'leta', non tamen sub alio nomine eiusdem significationis, ut dicatur: 'Seges ylaris' vel 'iocunda'.
37. (1) DE TRANSLATIONE SECUNDUM IDEM, SIMILE ET DlVERSUM.
(2) Fit quoque translatio in eodem, simili et diverso. Quod sic intelligitur: in eodem enim dicitur fieri quando idem verbum eandem translativam significationem retinet, locis positum in diversis, (3) ut si hoc verbum 'adulterat' ita ponas: 'Asper
|
|