12. LANFR.  In aliud Evangelium . Evangelium est  
bona annuntiatio; praedicatio ergo illorum non erat  
Evangelium, quia bona annuntiatio non erat. Potest  
etiam intelligi aliud Evangelium, observatio judaicae  
legis, quae ab Evangelio Christi non discordat,  
si spiritualiter intelligatur; hoc est enim quod ait:  
Non sint aliqui, id est, non desunt illi qui carnaliter  
et perverse eam intelligunt. 
13.  Aliud Evangelium . Evangelium non est diversum 
nisi his qui spiritualiter intelligere nolunt. Vel  
illud non est Evangelium, nisi illis qui vos decipiunt,  
et illi tales anathematizarentur. Et hoc non dicit,  
sed ut exaggeret, apponit. 
14. AUGUST. ( ibid. ).  In aliud Evangelium . Evangelium 
si est aliud praeter id quod sive per se, sive  
per alios Dominus dedit, jam nec recte Evangelium  
dici potest. 
15. AUGUST. ( ibid. ).  Qui vos conturbant . Cum dixisset  
conturbant vos, non dixit: et convertunt;  
sed, volunt convertere Evangelium: sed manet firmissimum,  
et non conversum. 
16. AMBROS.  Sed licet nos . Ostendit quod non se  
illis praeponat; sed ut veritatem vindicat. 
17.  Aut angelus . Hoc adjecit, quod neque loci  
dignitas, neque personae veritati exaequaretur. 
18.  Modo enim . Hoc dicit, ut ostenderet se, qui  
pro veritate hujusmodi verba deprompsit, nullius  
momenti eos qui sibi derogaverant existimans. 
19. AUGUST. ( ibid. ).  Modo enim hominibus . Sensus  
iste est: Hominibus suadeo, et non Deo. Deo enim  
manifestati sumus, et quia hominibus suadeo, quaero  
hominibus placere? si hominibus placerem, id est,  
placere quaererem, Christi servus non essem. 
20. LANFR.  Modo enim hominibus . Quasi diceret:  
Non adulando loquor, ut placeam vobis, sed increpando  
levitatem vestram, ut placeam Deo. 
21.  Hominibus suadeo an Deo?  Diceret quis: Cur  
ita anathematizas? Ideo, inquit, ut suadeam me non 
  |  
  |