Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 260

Liber III


canat, ab omnibus eiicietur, explodetur, ita, si quis in summis opibus, maximis naturae ac fortunae commodis constitutus, nulla virtute ac doctrina praeditus sit, ex omni conventu bonorum eiicietur". Haec similitudo per comparationem ponit rem ante oculos, sed ut dixi, ad poetas maxime pertinet. Videndum tamen est, ut quum similitudinem rei nostrae applicamus, verba ex ipsa similitudine in rem nostram commode et apposite transferamus, sic: "Ut hirundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt, ita falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt simulatque fortunae hyemem viderunt, devolant omnes".
Exemplum, quod gr-paradeigma appellatur, est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi autoris nomine propositio, ad rem nostram accommodata. Id fit iisdem de causis atque iisdem rationibus, quibus similitudo. Propterea exemplis non eget.
Conformatio, quae gr-prosopopoiia dicitur, est quum absenti aut morivo aut mutae rei vocem atque orationem tribuimus, ut si civitatem introducamus loquentem aut aliquem ab inferis suscitemus et loquentem faciamus, ut Cicero fecit pro Caelio, qui Appium Claudium Caecum cum Clodia illa loquentem induxit.
Sermocinatio, quae gr-prosopopoie ab aliis, ab aliis gr-dialogos dicitur, est, quum iis de quibus loquimur,

Torna all'inizio