potestas, per eorum testimonium, consideravimus quomodo principes
et antistites huius provincie per usus est iudicaturi, placuit
nostre potestati quod gloriosa Scaniperga et vir gloriosissimus
Liutprand, per suum emiserunt preceptum, in predicto monasterio
firmiter adque inviolabiliter debeat permanere, et pro ampliorem
definicionem fecimus dare guadiam suprascripto Teuperto preposito
iam dicti Iusti archipresbiteri, ut ei preberet sacramentum
a parte monasterii secundum legem Romanam sibi quinta persona,
dicendo quod ecclesia Sancti Felicis tantum palacio obaudivit, nam
nichil ad episcopum quandoque || audienciam habuit: et esset causa
finita. Propterea hunc nostrum iudicatum definicionis fieri iussimus,
ut nullo quoquo adveniente tempore numquam habeat vigorem
a parte episcopi contra suprascriptum monasterium de ecclesia
Sancti Felicis vel de eius rebus, per quamlibet occasionern aliquid
requirendum, excepto si infra anni spacium ipsum sacramentum
suscipere voluerit, habeat licenciam, nam amplius nullo modo habeat
licenciam causandi aut requirendi, sed pars monasterii perennis
temporibus securi et quieti valeant possidere. Quod vero iudicatum
diffinicionis, ex iussione suprascripte potestatis, dictavi ego
Guldemari referendarius tibi Barbato notario scribendum. Actum
Benevento, in palacio, mense marcio, indiccione secunda, feliciter.
SED quia hunc venerabilem patrem Epyphanium ex Marsici montis
monasterio fuisse vetus scriptura tradidit, oportet aliquantulum
hinc ad superiora recurrere, et que de eodem monasterio scripta repperi,
vel de confessoris Christi Martini corpore acta sunt, fideliter enarrare.
Denique Arichis Longobardorum religiosissirnus princeps,
cum multa sanctorum corpora ex diversis locis auferens Beneventi
honorifice collocasset, et predictum monasterium Christi confessoris,
quod, ut beatus papa Gregorius in suis D y a l o g i s meminit,
|
|