Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 109

Tomus I


ire properabant, ac quatuor millia Ianuensibus
exceptis specialibus et electis personis
de Ianua, qui galeis praeerant et comitatui Praelatorum
pro ducendis Episcopis Romam, et
Ianuam reducendis, sicut inter eos fuerat infortunate
conventum, ad manus nostras pervenere
ligati, ut de Penestrino illo, qui
summum contra nos ubilibet odium incitabat,
divinum non defuisse judicium arbitremur,
qui sub latentis lupi specie, in ovina
pelle, ac agni chlamyde Deum inclusum gerere
non formidat, et sciat Deum nobiscum
esse, sicut cum diis eorum, qui non solum per
sacerdotium, sed per regnum et sacerdotium
mundi machinam statuit gubernandam.
Nos ergo suum, coelitus nobis Domino reservante,
consilium et in plana tot aspera convertente,
sudores bellicos et aestivos pulveres
non vitantes, nostrum felix iter, et intentionem
omnimodam, et conatus, ad ea semper
dirigimus, quae nobis et caeteris regnantibus
exultationis et gloriae afferant incrementum, ut
vos praedictorum nostrorum successuum participes
fieri gaudeamus: quos in omni felicitatis
eventu cupimus habere consortes.

Torna all'inizio