3. Praeterea, peccatum primi hominis, per quod natura humana corrupta est,
fuit peccatum superbiae, ut in 2 lib., distinct. 22, quaest. 1, art. 1, dictum est.
Sed maior fuit humilitas Christi in assumptione humanae naturae, quando exinanivit
semetipsum, formam servi accipiens, quam superbia Adae. Ergo ex ipsa
assumptione humanae naturae sufficienter fuit satisfactum pro peccato hominis,
et ita non fuit conveniens quod Christus pateretur.
4. Praeterea, Bernardus dicit, quod una gutta sanguinis Christi fuit sufficiens
pretium nostrae redemptionis. Sed aliquid de sanguine Christi effusum est
in circumcisione. Ergo non oportebat quod ulterius pateretur.
5. Praeterea, tanta potest esse contritio in nobis peccantibus quod totum peccatum
dimittatur et quantum ad poenam, et quantum ad culpam. Sed in Christo ab
instanti suae conceptionis fuit perfectissima caritas, quae contritioni vim tribuit
expurgandi peccatum. Ergo Christus ab instanti suae conceptionis sufficienter
satisfecit pro omnibus peccatis nostris; et ita non oportuit quod per passionem
mortis satisfaceret.
6. Praeterea, poena, qua quis punitur, quantitatem accipit, quantum ad virtutem
satisfaciendi, ex conditione patientis. Sed Christus, inquantum Deus est et
homo, habet infinitam dignitatem. Ergo quaelibet poena quam sustinuit, scilicet
fames, fatigatio, et huiusmodi, fuit sufficiens ad satisfaciendum pro toto humano
genere: ergo non oportuit quod mortem pateretur.
SED CONTRA, Hebr. 2, 10: «Decebat eum... per passionem consummari».
Praeterea, homo erat debitor mortis. Ergo si debuit pro aliis satisfacere recompensando,
oportuit quod ipse mortem, quam non debebat, exsolveret.
Praeterea, Christus non solum debuit hostem vincere, sed etiam exemplum vincendi
nobis dare. Ergo debuit in difficillimis victor existere. Sed difficillimum
est mortem sustinere. Ergo debuit per passionem mortis nos liberare.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Christi satisfactio fuit non pro uno homine tantum,
sed pro tota humana natura; unde duas conditiones concernere debuit: ut esset
universalis respectu omnium satisfactionum quodammodo, et ut esset exemplaris
omnium satisfactionum particularium. Universalis autem erat non per praedicationem
de multis, quasi per multas particulares satisfactiones multiplicata,
sed habens virtutem respectu omnium; unde non oportebat quod ipse omnes
poenas quae ex peccato quocumque modo consequi possent, assumeret in
seipso; sed illam ad quam omnes ordinantur, et quae continet in se virtute
omnes poenas, quamvis non actu. Finis autem omnium terribilium est mors, ut
dicit Philosophus, 3 Ethic.; et ideo per passionem mortis debuit satisfacere.
|
|