Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 302

Tomus I


Cap. XXXV.
Fridericus significans domino Papae et Cardinalibus
victoriam habitam de Mediolanensibus.
Communem omnium Principum terrae
laetitiam, sed matris Ecclesiae specialem,
vestram ulterius latere notitiam
non volentes, quanquam ut firmiter opinamur
insinuationis nostrae cursum, celerior literis
fama praeripuit. Nihilominus ad vos Imperiali
programmate victoriosi processus nostri
tripudium, stylo deducimus certiore. Sane quantae
audaciae quantaeque temeritatis sint Ligurium
Excellentiae nostrae rebellium factiones,
ad proximos experientia detulit, et
loci vicinitas, ac intemeratae fama nequitiae
pertulit ad remotos; nec latere vos credimus,
nec mundus ignorat, tam longae dissimulationis
nostrae constantiam circa eos. Ne
igitur tolerantia nostra rerum patientiae nomen
amitteret, et viciosae pusillanimitatis notam
incurreret, pro decore virtutis animadvertentes
postmodum, quod ferro scindenda sunt
vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam:
nec expectare volentes, quod in fistulam
totiens jam cicatrix obducta transiret, necessario
nos ad arma convertimus, manus ad
fortiora misimus, et nostrum vibravimus
gladium, dormientis Imperii somnum excitantes.

Torna all'inizio