: Passio sancti Valentini episcopi martyris (BHL 8460)

Pag 235


chi medietatem polliceri uoluisti, offerre debes pauperibus, qui
orent pro filio tuo: michi autem nulla ratione suadere poteris, ut
pro salute eius aliquid aliud accipiam, quam fidem queram. Crede
ergo filium Dei uerum Deum esse, Christum Iesum, et omnibus
renuntia simulacris, et uidebis saluum filium tuum». Dicit ei
Craton: «Licet ignorem, quo ordine religio uestra teneatur, audiui
tamen hoc, quod unusquisque per fidem suam saluetur, nec prosit
alteri alterius fides, nec obesse poterit alteri infidelitas alterius».
Sanctus Valentinus episcopus dixit: «Certae causae sunt conuersationis
humanae, quae alteros pro aliis nec liberari faciant, nec
perire. Neque enim in fide dubius pater filio potest obesse fideli.
In his ergo causis quasi necessitas flagitat: sanitatem querunt,
dum patitur, pater pro filio, soror pro fratre, pro seruo dominus: et
filium patri esse redditum, et fratrem sorori, et seruum legimus do-

Torna all'inizio