Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 199

Tomus II


tua ex te, et ex successoribus tuis, legitime
descendentes, in regno succedant, nullusque
in eis coronam aut consecrationem in praedicto
tuo regno, de manu cujusquam accipiat,
sed a nobis et successoribus nostris, tantum
in Curia nostra, vel ab his, qui speciale mandatum
a nobis super hoc habeant, coronationis
et consecrationis munus et decus pro tempore
consequentur. Alii vero haeredes minores
natu, non habeant aliud, nisi quod ex regis
gratia poterunt obtinere. Illud etiam juri
regio et honori conjungimus, ut si aliquis
Comes, nobilis aut ministerialis, vel miles
de regno tuo contra te, et successores tuos,
et terram tuam forsitan excesserit, et pro suo
excessu Castrum vel munitiones suas ab excedente
per te vel per nuncios tuos peti contigerit,
ipseque negaverit assignare ipsum: ex jure
regiae dignitatis, per sententiam Curiae tuae
bannire forbannire valeas, ipsumque extra
legem facere omnis juris fuffragio, prout est
moris Imperii, carcerari. Caeterum, ut pacem
et justitiam, quae sunt regnorum omnium
fundamenta, possis in praedicto regno tuo
constantius confovere, prasentium tibi autoritate
concedimus: ut si quis in praedicto regno
tuo manifestus extiterit malefactor, tuo
videlicet aut Curiae tuae justo judicio condemnetur.
Cumque aliquis de praedicto regno
tenuerit, foverit vel defenderit eundem, et
requisitus tuo judicio noluerit assignare, eadem
poena puniri debeat receptator, idemque defensor
quo malefactor ipse puniri deberet. Ad
decus praeterea regni tui, praesentis privilegii

Torna all'inizio