vobis voluntas fuerit impetrandi, liceat semper, et secundum, 
ut diximus, sub apostolicam nostram potestatem. et omnem cuiuslibet 
ecclesie sacerdotem in prefato venerabili monasterio dicionem 
quamlibet habere, ac auctoritate, preter Sedem Apostolicam, prohibemus, 
ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum 
ibi sollempnitates quispiam celebrare presumat. statuentes apostolica 
insuper censura sub divini iudicii detestacione, sed et validis 
atque atrocioribus anathematis interdiccionibus, ut nullus umquam 
presumat quispiam alius cuiusque dignitatis preditus potestate, 
vel eciam in eodem venerabili monasterio, vel eius causis incumbere, 
aut de rebus et possessionibus, vel ecclesiis subiectis, vel 
quicquid de his exinde inesse videntur, quoquomodo auferre, aut 
alienare, sed nec quamlibet malicia, aut iacturam molestiam ibidem, 
sive pacis, sive barbarorum tempore, quoquomodo inferendum, 
cum prefatum perhenniter, ut dictum est, tam pacis, quam barbarorum 
tempore firma stabilitate decernimus sub iurisdicione sancte 
Ecclesie nostre permanendum. promulgantes quoque, et hoc auctoritate 
beatorum apostolorum principis, coram Deo, terribili eius 
examine futuro, per huius nostri apostolici privilegii, atque constituti 
paginam sancimus, atque decernimus, ut loca, que ab abbatibus 
cuiuslibet, quod vobis in eodem venerabili monasterio Sancti 
Vincencii martyris Christi commutata, vel eciam concessa sunt, 
nec non et alias locorum possessiones, que a regibus, vel ducibus, 
vel castaldeis, et universis christianis largita, atque oblata sunt, 
aut in postmodum illic concessa fuerint, firma stabilitate iuri ipsius
  |  
  |