parentum fugiens ad monasterium contendit ibique virginitatem suam omnipotenti Domino
dicavit; et quia terrenum in terra sponsum habere contempsit, procul dubio meruit habere
caelestem in caelis. Ipsa michi solita erat referre de abbatissa sua, quae Offa dicebatur,
quia in monte, qui sanctae Agathae martyris dicitur, prope Capuanam urbem, antequam
regimen monasterii susciperet, longo tempore habitaverit ibique vitam heremiticam duxerit.
Dehinc monasterii suscepto regimine, quadam nocte sororibus adhuc quiescentibus oratorium
ingressa accepit turibulum, ut more solito tura adoleret altaribus. Cum itaque tus in
turibulum mittere vellet, e manu eius cecidit et lampade a vento extincta tus invenire non
valuit. Repente vero quidam iuxta illam astitit et tenens manum eius timiama, quod in turibulum
posuerat, dedit. Tantus igitur odor ex illo incenso timiamate emanavit, ut per
totum, quod reliquum erat noctis, usque ad horam diei tertiam non solum ecclesiam,
sed etiam omne illud monasterium mira suavitate repleverit. Ex qua re sine dubio datur
intellegi, quod angelus Domini fuerit, qui illi thimiama tanti flagrantiae odoris tribuerit.
10. Haec eadem autem religiosissima abbatissa dum multa per tempora sollicite virginibus
praefuisset, verbis et exemplis sibi commissas Dei famulas instruere non cessans,
languore tacta corporis venit ad mortem. Cumque in extremo posita iam prope esset,
ut Christo, cui servierat, animam reddere deberet, videntibus cunctis, qui aderant, e
lectulo se quasi ad mensuram trium cubitorum in aere elevans, expassis in caelum manibus
stetit et facta oratione, iterum se in lectulo collocans, ultimum spiritum exalavit.
Sed ex hoc, quantae fuerit abstinentiae, dinosci potest, quae, dum infirma iaceret in
lectulo et a multis honestioribus viris ac mulieribus visitationis gratia ad eam venientibus,
ut aliquantulum cibi, quo infirmum corpus sustentaretur, caperet, rogaretur, illa desueta
deliciis: "Si aliquid", inquit, "michi de infusis leguminibus attuleritis, forsitan aliquantulum
inde potero degustare". O abstinentiam in femina praedicandam, quae in infirmitate posita
infusis leguminibus pro summis etiam deliciis utebatur! Quae cum fuisset defuncta et in
ecclesia sepulta, quadam die rusticus quidam frumento onustus per eandem ecclesiam
transiens supra sepulcrum eius, parvipendens, cuius meriti esset, quae ibi sepulta iacebat,
saccum cum frumento deposuit et fessus, ut aliquantulum pausaret, iuxta consedit. Repente
igitur saccus divinitus de eodem sepulcro sublatus longeque proiectus omne illud, quo
plenus erat, frumentum passim per eandem ecclesiam sparsit. Rusticus ergo vehementer
conterritus ab illa die didicit, quantum Dei homines in corpore venerandi sunt, cum
extincta illorum corpora ac in sepulcro posita, ne ab aliquibus parvipendantur, divina
sibi virtus voluit demonstrare.
11. Alter quidam nobilis vir de eadem Beneventana civitate, nescio qua causa, monasterium
adventarat ac nescius forte eius supra sepulcrum consederat. Cum subito
tantus dolor viscerum eum invasit, ut vociferans atque eiulans se eadem hora moriturum
putaret. Ad cuius voces, quae in monasterio erant, virgines protinus cucurrerunt eique,
cuius esset sepulcrum, supra quod sederat, indicaverunt. Qui pro ignorantia venia postulata
meritis Dei famulae caelitus meruit medicinam.
12. In eadem Beneventana urbe monasterium est, quod sanctae Sophiae dicitur, huic
Casinensi coenobio subditum, in quo quidam a pueritia sanctae conversationis et magnae
humilitatis monachus extitit, qui infra annos adolescentiae nimio languore praeventus ad
extrema perductus est. Ad cuius exitum congregati fratres, ut moris est, ymnis et psalmis
Deo, cui omnia vivunt, eius coeperunt animam commendare sanctorumque coetus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|