AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus sit aequalitas, non tamen
oportet ad esse virtutis quod ad omnimodam aequalitatem perveniatur; hoc
enim est de perfectione virtutis: et ideo virtus intenditur et remittitur vel ex
parte ipsius actus, qui tanto virtuosior est, quanto ad aequalitatem magis accedit;
vel ex parte operantis, qui quanto perfectiori habitu operatur, tanto actus
eius virtuosior est, etiam si sit actus eiusdem generis: et similiter est de peccato.
Et praeterea, si etiam virtus esset uno modo tantum, ratio non procederet,
sicut ex praedictis patet.
Ad secundum dicendum, quod in quolibet peccato est aliquid virtutis; virtus
enim constituitur ex aequalitate omnium circumstantiarum. Non est autem possibile,
ut Philosophus dicit, ut omnium circumstantiarum corruptio
fiat; et ideo aliquid virtutis in actu peccati remanet; et ideo habet peccatum
aliquam permixtionem ad virtutem; et ideo ratio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod aliquid est in se malum; et aliquid malum est tantum
quia prohibitum. In illis ergo quae sunt mala quia prohibita tantum, non
differt utrum parum vel multum a praecepto elongetur ex parte ipsius actus:
quamvis differat ex parte agentis, secundum quod maiori vel minori contemptu
potest facere. Huius ratio est, quia in his tota ratio malitiae est ex hoc quod non
servat praeceptum; et ita ratio bonitatis est in eo quod institutum est per praeceptum;
et ideo si hoc tollitur, nil bonitatis manet. Sed non omnia peccata sunt
huiusmodi; et ideo ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod in submersione navis, ubicumque submergatur, est
aequale damnum, quia eadem res utrobique perditur; sed non in quolibet peccato
est aequale damnum; immo in uno peccato perditur una debita circumstantia,
in alio duae, et sic de aliis; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quodlibet peccatum mortale tollat omnes
virtutes, unum tamen tollit plus de habilitate ad virtutem quam aliud; et praeterea
unum peccatum tollit per se illam virtutem cui opponitur, sed quasi per
accidens aliam virtutem.
Ad sextum dicendum, quod caritas non facit omnes virtutes esse aequales
secundum quantitatem, quia una virtus nobilior est alia, sed solum secundum
proportionem: quia quantum augetur una virtus, tantum augetur alia proportionaliter;
et est simile de augmento digitorum manus; et ita etiam non oportet
omnia peccata aequalia esse. Et praeterea caritas est dilectio unius rei, scilicet
Dei; cupiditas autem ad plura se habet; et ideo non habet rationem uniendi et
adaequandi, sicut caritas.
|
|