Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 110


Cesar Augustus in magna felicitate processit. Hic est eciam ille de
quo Imperator Iustinianus in libris legum suarum, videlicet in libro
Autenticorum in rubrica, vt preponatur nomen imperatoris legitimis
documentis, fecit inclitam mencionem, dicendo quod si a magno
Cesare Augusto imperatores ceteri dicendi sunt Cesares, multo forcius
secundum primeua tempora omnes imperatores ab Henea
Heneades sunt dicendi, qui primus rem publicam Romanorum imperiali
quasi sceptro imperialiter gubernauit. Huius autem Henee
successus continuos et processus necnon et pro maiori parte gesta
Virgilius in suo opere Eneydorum dum uixit multa descripsit, licet
morte preuentus complere non potuisset integraliter opus suum.
[Incipit liber xiiius de Grecis mittentibus Achillem et Thelephum
pro victualibus Grecorum exercitui obtinendis. ]
Cum hec itaque gererentur, prout superius sunt relata, Agamenon
rex vniuersos reges, duces, et principes ad generale consilium in
planicie Thenedon uoce preconia uenire mandauit. Quibus statim
conuenientibus in loco predicto, idem Agamenon intencionis
sue propositum in hec sub compendio uerba resoluit: "Inter alia
necessaria que exercitui nostro potenter incumbunt est illud precipuum
ut curam sollicitam habeamus qualiter exercitus noster, dum
est in conflictu bellorum, debeat uictualibus habundare, nam sine
multo victualium presidio exercitus noster vix posset proficere.
Quare, si vobis uidetur acceptum, apud Messam pro uictualibus
continue rehabendis, in qua maxima fertilitas uiget eorum, speciales
nostros nuncios, viros strennuos et fideles, absque mora mittamus,
ut taliter predicti nostri nuncii predicta statuant et salubriter
ordinent quod indeficienter predicta uictualia continuis succursibus
exercitum nostrum in multa excrescenti copia faciant habundare. "
Agamenone uero predicto suo colloquio finem faciente,
omnes astantes consilium suum probant, et incontinenti strennuum

Torna all'inizio