quod predicti reges aspicientes, putabant eos aliquod maleficii exercere
periculum. quendam itaque rusticum evadere cupientem
comprehenderunt et quid hoc esset, quod agebatur, interrogaverunt,
quibus ille respondit: " Dum, vestri timoris causa, Deum sibi
adiutorem populus iste querit, preciosi martyris Vincencii suffragia,
qui in hac urbe olim diaconii arcem, sub presule Valerio,
tenuerat, pariter exorantes, eius dalmati eam circumferunt cum
ymnis et laudibus, ut eius precibus illos tueatur omnipotens
Dominus ". tunc rex, misericordia motus, eumdem rusticum
misit et, ut predicte civitatis episcopum cum fiducia ad se vocaret,
precepit. cuius nuncii verba episcopus audiens, cum magnis muneribus,
ad illum egreditur, a quo cum suis omnibus benigne susceptus est.
postulatus a predicto rege, ut sibi beati Vincencii
martyris reliquias largirentur, stolam illius, vix consencientibus
civibus, contulit eique ut potuerunt grata obsequia prebuerunt.
quibus acceptis, a predicte civitatis obsidione recesse runt, reliquas
sibi terrarum partes subicientes, victores existere meruerunt. regressus
igitur Childebertus ab Hispaniis, Parisium venit, ibique
ecclesiam in honore Christi martyris Vincencii mox edificavit.
nec diu demoratus febre corripitur, ultimo fine deficiens, in eadem
ecclesia sepultus est. cuius regnum et thesauros Chlotharius rex
accepit, quo mortuo, post annos regni sui quinquaginta, Chilpericus
filius eius in regnum succedit et isto decedente, Chlothario
parvulo Franci sedem regni dederunt. quo mortuo, cum
per annos quadraginta quatuor regnum. tenuisset, Dagobertus filius
eius regnum accepit. et isto XXXa. IIIIor annos regni iura moderante,
Clodoveum filium eius regem statuerunt. et isto post
annos sedecim defuncto, Chlotharium seniorem cum matre regnaturum
|
|