Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 137


filius, cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo
vita decedente, successit in loco eius Constantinus, germanus eiusdem, alius filius
Heraclii, imperavitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo, Constantinus, eiusdem filius,
ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.
50. Circa haec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens,
cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christianae fidei amorem Constantinopolim
venit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquod dies, ut desiderabat,
baptismum consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius
Persarum rex audiens, legatos Constantinopolim ad augustum direxit, quatenus eidem
suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant,
qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens remque omnino ignorans, eis
responsum reddidit dicens: "De regina, quam quaeritis, fatemur nos nihil scire, praeter
quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit". Legati vero responderunt dicentes:
"Si placet vestro conspectui, velimus hanc quam dicitis mulierem videre". Quae cum
iussu imperatoris advenisset, mox eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur
eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret, suggerunt. Quibus illa respondit:
"Ite, renuntiate regi vestro et domino, quia, nisi, sicut ego iam credidi, ita et ipse in
Christum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non poterit". Quid multa?
Reversi legati ad patriam, universa quae audierant suo regi renuntiant. Qui nihil
moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolim pacifice ad imperatorem venit,
a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum
credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus et ab augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab augusto honoratus,
accepta sua coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit. Circa haec tempora
mortuo aput Foroiuli Grasulfo duce, Foroiulensem ducatum Ago regendum suscepit.
Aput Spoletium quoque Theudelaupo defuncto, Atto eidem civitati ductor efficitur.

Torna all'inizio