Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 117


Religioso … priori, Leonardus de Benevento.
Ieiunavit Dominus quatraginta diebus et noctibus, ut exemplum ieiunii
derivaret in posteros ipsius vestigia sectaturos et vitiorum carnalium
depressis aculeis mentes fidelium ad virtutum fastigia levarentur. Ad hec
vos, qui estis imitatores Dei, velut Filii carissimi verbo predicatis et opere
ieiunandum, non in facie demissa vel lugubri, sed exilarata magis in oleo,
ut non videamur ab hominibus ieiunasse. Si igitur ieiunandum est, hos
quos oleo predicationis iniungitis dignum est ut oleo virentis olee, quod
vobis Dominus concessit ad copiam, perungatis, quo gustum letificemus
et faciem. Et si manus vestras ab huius olei transitorii ministratione subtrahitis,
ieiunii vestri lampades extinguentur, et sic in anime vestre periculum
olei perempnis gratiam non queremus. Placeat ergo vobis opem
mihi prestare ieiunio, ut in retributione celesti sitis mihi participes et de
ipsius premio equa contributione consortes.


Nicolao de Celano Leonardus de Benevento.
Si carum me habes ut asseris et diligis sicut dicis, ad requisitionem …
presentium delatoris, pro suo negotio, immo meo potius, laborabis. Fac
ergo, si placet, ut quod ore de me recitas, operum ostendas effectu. Vale:
ad modicum videbo te in Capua, auctore Domino cum salute.

Torna all'inizio