quam leprae plaga percussus est, quae homines removebat a castris, sic iste
non levi sed illius labe perfunditur criminis, quod ab aecclesiae separet
sacramentis.
Vidi plane, dum episcopalis apicis officio fungerer, quendam de fratribus
nostris, nomen quidem supprimo, vitium noto, qui sic susultabat
atque gliscebat, dum prefixum synodalis concilii tempus insisteret, ac si
triturae sive vindemialis proventus articulus immineret. Accingebat
enim se muneribus colligendis, ad quos utique precidendos non aciem
ferri, sed falcem exacuebat eloquii, qui etiam huius fraudis habere
pseudo dicebatur apostolos, qui nimirum pecunias hinc inde corraderent,
easque marsupiis iam evomentibus infercirent. Si quis autem michi forte
succenseat, quod consacerdotem meum tam mordaciter reprehendam,
Iohannem corripiat et Matheum, qui dum sacrae prosequuntur historiae
veritatem, coapostolum suum pecuniis inhiantem sacrilegum perhibent
traditorem.
Sperantes autem huiusmodi questus hostis antiquus sepe deludit, ut
eis nullatenus impleat, quod promisit. Sicut enim auceps accipitrem ad
escam carnis blandiens provocat, sed mox ut manu tenuerit, carnem subtrahit,
loro pedes adstringit, ita diabolus primo quidem pollicetur lucrum,
quod postmodum subtrahens peccati duntaxat inicit laqueum. Hoc itaque
modo qui muneribus inhiat, tanquam mus, dum escam corrodere nititur,
tendicula suffocatur. Quod nimirum egregie precavit insignis ille
Fabricius, quem, dum Pirrus Epirotarum rex adversus imperium Romanae
|
|